Quantum redactiones paginae "Cimmerii" differant

Content deleted Content added
m ~
Xqbot (disputatio | conlationes)
m r2.5.2) (bot mutat: ja:キンメリア人; mutationes minores
Linea 2:
'''Cimmerii''' sunt populus [[mythologia Graeca|mythologiae Graecae]]. Libro undecimo [[Odyssea]]e [[Homerus|Homeri]], hi ad fines mundi habitare dicuntur. Solem Cimmeriae numquam fulgere fama fuit. Circe [[Ulixes|Ulixem]] in Cimmeriam misit ut viam in regnum [[Pluto]]nis inveniret.
 
[[Litterae renatae|Litteris renatis]] viri docti Cimmerios a [[Gomer|Gomero]]o nepote [[Noha]]e ortos atque [[Cimbri|Cimbros]] in [[Iutia]] habitantes eundem populum fuisse adfirmaverunt. Confer enim [[Henricus Ranzovius|Christianum Cilicium Cimbrum]] (vel potius [[Henricus Ranzovius|Henricum Ranzovium]]) belli [[Dithmarsia|Dithmarsici]] verae descriptionis libro primo:
 
:Cimbros vero a Gomero nepote Nohae . . . ortos esse nomenque ab eo per tot secula paululum immutatum trahere consentiens omnium opinio est. . . . Posteri a Gomero orti ad [[Bosporus|Bosphorum]] [[Palus Maeotis|Maeotidi paludi]] proximum, qui de illis Cimmerius est appellatus, ultra [[Thracia]]m, ubi [[Tanais]] oritur, sedes habuerunt ipsi Cimmerii dicti. . . . Hinc postea . . . per regiones propinquas [[Russia]]m [[Lituania]]m [[Livonia]]m [[Borussia]]m et [[Megalopolis et Pomerania Citerior|Wandaliam]] eam, quam nunc [[Pomerani]] et [[Megalopolitani|Megalburgici]] obtinent, in [[Chersonesus Cimbrica|Cimbricam Chersonnesum]] progressi totoque eo littore se passim diffundentes late dominati sunt et castrato paululum nomine literaque interiecta Cimbri nuncupati.
Linea 25:
[[hu:Kimmerek]]
[[it:Cimmeri]]
[[ja:キンメリア]]
[[ko:킴메르]]
[[lt:Kimerai]]