Quantum redactiones paginae "Adolfus Hitler" differant

Content deleted Content added
Linea 22:
Hitler dicionem recepit in commotionem quae accedit Germaniae post [[Bellum Orbis Terrarum I]]. [[Oeconomia]] Germanica refecta, [[Wehrmacht|legionibus Germanicis]] rearmatis, dominioque [[fascismus|fascista]] imposito, Hitler, magnas irae minas agente, studebat expandere Germanicum spatium vivendi (vulgo: ''Lebensraum'') tantum, ut anno [[1938]] [[Anschluss|Austriam]] annexit [[Res publica Bohemica|terrasque Bohemicas]].
 
Hitler finitimas civitatis Germaniae vastare coepit. Die [[1 Septembris]] [[1939]], [[Polonia]]m irrumpens, [[Bellum Orbis Terrarum II]] incepit. Unum mensem Germania Poloniam expugavit, de qua multa annexa sunt ad Germaniam, ut Imperium Germanicum Maius (vulgo: ''Großdeutsches Reich'') formetur. Mense Martii [[1940]] [[Dania]]m [[Norvegia]]mque et Maii Terras Inferiores (aut [[Nederlandia]]m) et [[Belgica]]m et [[Luxemburgum]] et [[Francia]]m irrupit. Die [[22 Iunii]] [[1941]], Hitler insano indulsit labori et [[Unio Sovietica|Unionem Sovieticam]] adortus est.
 
Hitler iudicabat [[Populus Iudaicus|Iudaeos]] culpam habuisse quod Germani [[Bellum Orbis Terrarum I|bello per totum orbem terrarum gesto primo]], in quo Hitler miles fuerat, superati essent, quamobrem [[Shoa|omnes Iudaeos necandos]] esse ratus ad sexagies centena milia eorum crudelissimo supplicio affecit.