Quantum redactiones paginae "Christianitas Orientalis" differant

Content deleted Content added
→‎Nestorianismus: capitulum implevi
Linea 59:
== Nestorianismus ==
Nestorianismus est doctrina [[Christologia|christologica]] ex [[Nestorius|Nestorio]], [[patriarcha]] [[Constantinopolis|Constantinopolitano]], vocata, quae anno [[553]] [[Concilium Constantinopolitanum Secundum|concilio Constantinopolitano secundo]] [[haeresis]] damnata est.
 
Haeresis Nestoriana definita est [[anathema]]tibus [[Cyrillus Alexandrinus|Cyrilli Alexandrini]] et [[Concilium Ephesinum|Concilii Ephesini]] (anno 431). Secundum Synodum Ephesinam Nestorius asseruit in Christo duas personas esse, sc. purum hominem, ex sancta Maria natum, et aliam personam deitatis, quae solo amoris vinculo coniunctae sint; inde beatam virginem Mariam non dei sed hominis tantummodo genetricem (verbis [[Graece|Graecis]] Mariam non theotokon, sed Christotokon) esse
 
Nestorius munere epscopi missus est, multi sectatorum eius denique in regnum [[Sassanidae|Sassanidarum]] emigraverunt, ut tum ecclesia in [[Persia]] saepe „ecclesia Nestoriana“ nominatur. Cui tamen, quamvis [[Ecclesia Catholica Romana|ecclesiae Romanae]] imperiali inimicae, nihil cum Nestorio nec cum fide Nestoriana, sicut a concilio est definita, erat commune, et melius [[Ecclesia Syrorum Orientis]] (sive ''Assyrorum'' vel ''Chaldaeorum'') vocetur.
 
Cum loci medii [[religio Christiana|Christianitatis]] orientis ([[Constantinopolis]], [[Antiochia]], [[Alexandria]]) essent extra fines Sassanidarum, [[Edessa]] (hodie: ''Urfa'' sive ''Şanlıurfa'' in [[Turcia]] austro-orientali) locus medius "Nestorianus" factus est. Sedes [[Catholicus|Catholici]] erat [[Ctesiphon]].
 
[[Via sericaria]], quae per Edessam currebat, fides Christiana missionariis et mercatoribus in oriente diffusa est: Communitates Christianae apud gentes [[Turci|Turcicas]] in [[Media Asia]] et in [[Sinkiang]] ortae sunt, singulae gentes ex toto Christianae factae sunt. Anno [[779]] in [[Sinae|Sinis]] occidentalibus monumentum erectum est, quod de introductione magnae ''religionis fulgentis e terra Ta-Ch’in (i.e. terra Iudaeorum)'' oriundae narrat. Vestigia huius ecclesiae etiam in [[Japonia]] ([[saeculum 9|saeculo nono]] attestata) et in [[Sumatra]] inventa sunt. [[Ecclesia Syrorum Malabarensium]] („Christiani Sancti Thomae") in [[India]] meridionali progenies huius ecclesiae est.
Ecclesia, quae [[saeculum 13|saeculo tredicesimo]] summum culmen fortunae attigerat, [[saeculum 14|saeculo decimo quarto]] a [[Musulmanus|Musulmano]] [[Tamerlanes|Tamerlane]] paene exstincta est. [[Matthaeus Riccius]] [[Iesuitae|Iesuita]] [[saeculum 16|saeculo decimo sexto]] in [[Sinae|Sinis]] reliquias religionis Christinae repperit.
 
== Monophysitismus ==