Quantum redactiones paginae "Christianitas Orientalis" differant

Content deleted Content added
→‎Arianismus: capitulum implevi
Linea 54:
Arianismus est doctrina theologica, quae nomen habet ab [[Arius (theologus)|Ario]] (256–336), presbytero Alexandrino, qui, ut doctrinam [[Plato]]nicam et fidem [[Trinitas|trinitariam]] ab ecclesia pronuntiatam inter se conciliaret, enixus est. Arius Unum (Ἕν) Platonicum et Patrem [[Biblia|biblicum]] dixit idem esse, qua definitione factum est, ut solus Pater in transcendentia aeternus esset; nam Patre a serie disiuncto locus demiurgi attributus est Filio et Spiritui Sancto. Ergo Pater et Filius non sunt consubstantiales. Filius Logos, licet primus factus sit, tamen creatus (κτίσμα); nec potest Iesus Nazaretanus, Filius Logos incarnatus, ulla communione substantiae cum Patre esse.
 
Fidei Arianae, a conciliis [[Concilium Nicaenum Primum|Nicaeae]] (anno 325) et [[Concilium Constantinopolitanum Primum|Constantinopoli]] (anno 381) habitis repudiata, tamen (imprimis) gentes [[Germani|Germanici]] ([[Visigothi]], [[Ostrogothi]], [[Vandali]] et [[Burgundiones]]) diu adhaerebant. Octavo fere saeculo motus Ariana evanuit.
{{Vide-etiam|Arianismus}}