Quantum redactiones paginae "Abecedarium Latinum" differant

Content deleted Content added
m vide disp.
latinitas: grammatica corrigenda
Linea 1:
{{latinitas|-4}}[[Fasciculus:Latin alphabet world distribution.png|thumb|right|350px|Distributio abecedarii Latini per orbem terrarum. Obscuriore viridi colore designantur regiones in quibus abecedarium Latinum est sola litteratura. Clariore vero eae in quibus et aliae litteraturae una sunt in usu.]]
 
'''Abecedarium Latinum''' est [[litteratura]] [[abecedarium|abecedaria]] nunc temporis quam latissime patens. Praeter ipsam [[Lingua Latina|linguam Latinam]], hoc abecedarium adaptatum est ad Latinitatis prolem, [[Lingua Romanica|linguas Romanicas]], necnon et ad [[Linguae Germanicae|Germanicas]], [[Linguae Celticae|Celticas]] nonnullasque [[Linguae Slavonicae|Slavonicas]] inde ab [[Aetas Media|Aetate Media]], et denique ad plurimas [[Europae linguae|Europae linguas]]. [[Colonialismus Europaeus|Tempore colonialismi]] atque [[Proselytismus Christianus|Christiani proselytismi]], abecedarium transfretavit maria, atque adhibitum est etiam in linguis [[Linguae Indoamericanae|Indoamericanis]], [[Linguae Indigenae Australianae|indigenis Australianis]], [[Linguae Austronesiae|Austronesiis]], [[Lingua Vietnamitica|Vietnamitica]], [[Lingua Malaia|Malaia]] et [[Linguae Indonesiae|Indonesiis]]. Recentius quidem, [[linguistica|linguistae]] occidentales elegerunt potius abecedarium Latinum vel [[Abecedarium Phoneticum Internationale]] (quod et ipsum ab abecedario Latino ducit fere originem) cum transcribendae fuerunt linguae haud Europaeae vel normae litterariae eis tribuendae; vide exempli gratia [[abecedarium Africanum referentiae]].