Quantum redactiones paginae "Collectio puerorum (Devsirme)" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'thumb|"Devşirme", imago e domo regia nomine ''Topkapi'' '''Devşirme''' sive '''devshirme''' (Ottomanice: دوشيرم...'
 
mNo edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Bloodtax.jpg|thumb|"Devşirme", imago e domo regia nomine ''Topkapi'']]
 
'''Devşirme''' sive '''devshirme''' ([[Lingua Turcica|Ottomanice]]: دوشيرمه‎, [[Graece]]: ''παιδομάζωμα'', [[Croatice]]:: ''Danak u krvi'', [[Serbice]]: ''Данак у крви'' / ''Danak u krvi'' et [[Bulgarice]]:: ''Кръвен данък'' – "tributus sanguinis") fuit ratio, qua [[Imperium Ottomanicum]] pueros [[Religio Christiana|Christianos]] conscripsit, qui de familiis vi exacti et ad [[Religio Islamica|religionem Islamicam]] conversi, exercitati ac in unum quattuor institutorum imperialium inducti sunt: in palatium, ad scribas, inter religionis peritos aut in exercitum.
 
Collectio sive exactio puerorum spiritus eorum, qui non erant [[Musulmani]], repressit, quare resistentiam eorum commovebat. Erant autem etiam parentes Christiani, qui sua sponte liberos dederent.
Linea 14:
In pagina 594 sequitur:
''Pueri autem capti in amplissimis domibus (una Constantinopoli, altera Perae, tertia Adrianopoli) educantur, donec linguam et religionem Turcicam edocti in aulam regis recipiantur. Qui vero ргae reliquis placent, statim in aulam recepti vel cubicularii fiunt vel in domo thesauri Regii aut in penore aromatorio degunt, praeceptoribus linguae et religionis utentes. Ibi conclusi manent usque ad 25 aut amplius annum aetatis, donec tandem velut carcere emissi civilibus et bellicis muneribus praeficiuntur, in quibus gradatim ad summas ascendunt dignitates. Ex talibus cubiculariis prasertim Beglerbegi (totarum provinciarum Rectores) fiunt, quae dignitates rarissime natis Turcis contingunt. Discunt praecipue arcubus jaculari et cursu equestri contendere. Ex reliqua puerorum fece opifices fiunt, artificibus commendati. Quidam pistrino et culinae Regiae inserviunt. Maxima pars viretis Regis (quae circa Constantinopolim magno numero sunt) praeficitur. Alii aliis operibus servilibus addicuntur: fiunt coci, lanii, lapicidae.''
 
== Historia ==
 
== Vide etiam ==