Quantum redactiones paginae "Ne falsum quidem" differant

Content deleted Content added
m Automaton: mutans Categoria:Sententiae; mutationes minores
Linea 6:
Facta est locutio a [[Volfgangus Ernestus Pauli|Volfgango Pauli]], [[physica|physico]] [[mechanica quantica|mechanicae quanticae]], pro alacribus perversae neglegentisque [[mens|mentis]] contradictionibus notissimo (Shermer 2006), de quo Rudolfus Peierls anno [[1960]] scripsit: "Amicus vulgatos iuvenis physici commentarios ei monstravit quos non esse magni momenti putavit, sed de quo eius opinionem volebat scire. Ille autem "Non modo est non rectum" maestus inquit, "sed ne falsum quidem" ([[Theodisce]]: ''Das ist nicht nur nicht richtig, es ist nicht einmal falsch''). In [[scientia]] et [[philosophia]], haec locutio nunc appellatur principium [[falsificabilitas|falsificabilitatis]].
 
== Significationes ==
Argumenta "ne falsa quidem" bene sint formata, sed ratione de qualibet naturae re careant, sicut in sententia "[[Anima]]e sunt immortales" (quia nomen ''animae'' non bene definitur<!--in terms of experimental results-->), vel ea revera sint ineptiae, significatione carentes, sicut in nonnullis ''[[Time Cube]]'' ('Cubi Temporis') scriptionibus. In locutione "ne falsum quidem" inest notio quod etiam argumentum falsum sit melius.
 
Linea 13:
Locutio etiam significationem scientiae adquisivit quae est sincera et in hodierna doctrina scientifica condita, sed potest neque in praedictione adhiberi neque falsum fieri ([[Anglice]]: ''falsified''). Tales coniecturae statuta artis praecepta non sequuntur, etiam si in [[lingua]] scientifica dicantur. "Ne falsum quidem" adeo ad partes [[Theoria Chordarum|theoriae superchordarum]] adhibetur quandoquidem ea theoria, quamquam in [[mathematica]] eleganti expressa, neque praedictiones neque examina hactenus praebet (Woit 2007).
 
== Vide etiam ==
* ''[[Mu (negativum)]]''
 
== Bibliographia ==
* Burkeman, Oliver. [[2005]]. [http://www.guardian.co.uk/g2/story/0,3604,1573072,00.html Not Even Wrong.] ''The Guardian,'' 19 Septembris.
* [[Michael Shermer|Shermer, Michael]]. [[2006]]. [http://www.sciam.com/article.cfm?id=wronger-than-wrong "Wronger Than Wrong."] ''Scientific American.''
Linea 23:
 
[[Categoria:Dicta]]
[[Categoria:SententiaeLocutiones Latinae]]
[[Categoria:Philosophia scientiae]]
[[Categoria:Termini scientifici]]