Quantum redactiones paginae "Bruga" differant

Content deleted Content added
No edit summary
 
No edit summary
Linea 1:
'''BruggaBruga''' est urbs Helvetiae non adeo ampla, sed elegans. Est in pago qui nominatur ''Argovia''. Fuit sub ditione bernense quondam (isdem Arovia et Zofinga urbes). Vindonissae olim suburbium ad Arolam, qui ibi ponte junctus, hinc nomen antiquitus tenuit; postmodum urbe veteri destructa, ob commoditatem loci, huc enim a Rauracis ad Helvetios commode per Vocetium montem transitur, ornari augerique coepit. Et quidem diu sub Comitibus Habsburgicis (Imperatoriae Familiae conditoribus) castro illorum, unde Augustae stirpi nomen, prope sito, prpugnaculi instar fuit. Bello dein Rodolfi I. Imperatoris cum agnatis, a Gothefrido Comite capta et direpta est. Rursus a Bernensibus nomine Imperii occupata, durnate Concilio Constantiensi, A.C. 1415, iisque oppignorata est a Sigismundo Imperatore. Post quae nocturna irruptione, bello Tigurino, a Thoma Falckenstenio rapta A.C. 1444 exin, in potestatem Cantonis Bernensis rediit, Euangelio manus fidemque dedit A.C. 1528. a quo tempore, tranquilla in pace quiescit, civium virtute, pietate, opibusque florens.