Quantum redactiones paginae "Marcus Vettius Bolanus (consul 66)" differant

Summarium vacuum
'''Marcus Vettius Bolanus''' (nescimus, quando natus sit, mortuus est post annum [[76]]) senator Romanus et homo novus fuit. De cursumcursu honorum per Statium certiores facti sumus<ref>Silvae V,2.</ref> : erat legatus legionis anno [[62]] in oriente [[Gnaeus Domitius Corbulo|Gnaeo Domitio Corbulone]] duce, anno [[66]] consul suffectus creatus est. Bello civili anni [[69]] [[Vitellius|Vitellium]] imperatorem secutus est, qui Vettium legatum Augusti pro praetore in [[Britannia (provincia Romana)|Britanniam]] provinciam misit. [[Tacitus]] eum "''inertiae''"<ref>''Agricola'' XVI 6</ref> accusavit, sed Vettius bello civili impeditus erat neque provinciam firmare potuit. Anno [[71]] exeunte Romam reversus est. Anno [[73]] vel [[74]] ab [[Vespasianus|Vespasiano]] imperatore inter patricios adlectus est. Anno [[75]]/[[76]] proconsul [[Asia (provincia Romana)|Asiae]] factus est. Filius eius [[Marcus Vettius Bolanus]] anno [[111]] consul ordinarius creatus est<ref>Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, c. 149</ref>.
 
== Notae ==
Usor anonymus