Quantum redactiones paginae "Disputatio:Musicographus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 3:
: Assentior! Compositor quaslibet res componere potest. Hoc lemma ab homine qui anno 2006 semel nos visitavit creatum nimis faciliter apud nos usu receptum esse videtur. [[Tuomo Pekkanen]] "Nuntiis Latinis" (27.1.2006) Anniversarium Mozartianum celebrans scripsit: "Hodie ducenti quinquaginta anni acti sunt ex eo die, quo Wolfgangus Amadeus Mozart, celeberrimus '''musicographus''' Austriacus, Salisburgi natus est. Dies anniversarius in tota Austria sed praesertim in urbe eius natali et Vindobonae, ubi Mozart musicographus aulicus imperatoris nominatus est, concentibus et expositionibus celebratur. Mozart, qui inter summa ingenia musicalia numeratur, in tanta paupertate decessit, ut in fossa communi sepeliretur. Radiophonia Finnica musicam Mozartianam per sedecim horas continuas hodie emittit. Illa emissio pars est programmatis internationalis viginti quattuor horarum, quod eodem tempore ex aliis viginti quinque terris emittitur." [[Usor:Neander|Neander]] 08:52, 3 Octobris 2010 (UTC)
::Qui musicam scribat certe est musicographus; qui autem musicam componat perspicue est compositor, no? Egomet ipse compositiones musicas a [[Gulielmus Dufay|Gulielmo Dufay]] compositas scripsi! (Calligraphus sum.) [[Usor:IacobusAmor|IacobusAmor]] 12:03, 3 Octobris 2010 (UTC)
::: Iacobe, tam graves posuisti quaestiones verborumque differentias, ut quinque fere diebus nil aliud agere possem nisi, quid tibi responsurus essem, capite vaporoso meditari. (Credat qui vult ...    ''';–)'''   ) Credo eos, qui ''musicographi'' verbo utuntur, musicae compositorem velut hominem ad clavile sedentem repraesentare, qui simul et mente instrumentoque modos faciat et, quae modulatus sit, memoriae causa notis musicis scribat. Praeterea, optimum habent exemplum talibus in verbis qualia sunt ''tragoediographus, mimographus, encomiographus, psalmographus, satirographus'' etc qui tragoedias, mimos, laudationes, psalmos, satiras etc componunt. Nemo horum rem suam calligraphice perficit (aut si perficit, res accidens est). Cum igitur in his ita se habeat res, quin etiam in ''musicographo''? [[Usor:Neander|Neander]] 14:51, 8 Octobris 2010 (UTC)
 
==="ex eo die, quo Wolfgangus Amadeus Mozart . . . natus est"===
Revertere ad "Musicographus".