Quantum redactiones paginae "Vox" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 22:
Homine naturaliter loquente flumen aëris e pulmonibus means quasi interruptiunculis in plicis vibratur, quo in cursu [[glottis]] '''Λ'''-formis '''|'''-formis redditur. Haec res "phonatio" appellatur. Sin autem susurranter loquimur, rima glottidis partim aperitur ita ut sonus nascatur fricativus.
 
=== De meatibus vocis ===
Aër ab larynge sursum fluens per meatus vocales – id est: per os aut nasum – profertur. Meatus nasalis [[Velum palatinum|velo]] obstruitur,<ref>Velum ad posticium faucium parietem adpressum ''porta nasalis'' appellatur.</ref> quo fit, ut aër per os exeat. Haec pronuntiatio oralis appellatur. Quod si meatu orali aliquo loco obstructo porta nasalis aperta est, pronuntiatio nasalis nascitur. Sin autem aër expedite per utrumque meatum exit, pronuntiatio naso-oralis nascitur.
 
Itaque flumen aëris in vocem mutatur, quae ab aliis audiatur aliquid significans. Quo fit, ut ''vox'' [[Metaphora|metaphorice]] etiam formas intellegibiles significet sicut [[Verbum (grammatica generalis)|verba]], sententias, dicta, proverbia.
 
== Notae ==
<references />
 
== Vide etiam ==