Quantum redactiones paginae "Linguistica historica" differant

Content deleted Content added
add at least one non-red category
No edit summary
Linea 16:
* '''Linguistica politico-historica''', quo termino nondum late usitato studia designantur ad communales aut politicas linguae condiciones pertinentia, quarum vi et effectu linguae bene aut male succedunt. Huius modi studia ad ''externam'' linguae historiam spectant, cum linguisticae diachronicae intersit ''internam'' linguae historiam investigare.
 
Etsi suis quidem methodis finibusque inter se separatae sunt hae provinciae, tamen convictu quodam conexae ita apte cohaerent, ut nullo modo dissolvi queant nec debeant. Linguistica historico-comparativa et linguistica diachronica sibi invicem prosunt. Illa enim in praeterita penetrat huius auxilio, cum comparatio historica in protolingua restituenda fructum capiat ex mutationum [[typologia]] in investigatione diachronica collecta. In exitu autem interna historia cum externa confluit, nam constat grammaticam [[Linguae periclitatae|periclitatarum linguarum]] structuram inopia locutorum paulatim marcescere.
 
== Nexus externus ==
* [[Methodus historico-comparativa]]
 
[[Categoria:Linguistica]]