Quantum redactiones paginae "Heribertus Rosweyde" differant

Content deleted Content added
mensibus distributio
No edit summary
Linea 2:
pagina usque elaboratur
 
Heribertus Rosweyde [[Ultra Traiecti]] anno 1569 natus, Antverpiae anno 1629 mortuus, Societati Iesu aggregatus post studia Tornaci Duacique exercita Rhetoricam philosophiamque apud Iesuitas Duaci postea Antverpiae docuit.
 
Inter opera eius reperiuntur:
Linea 9:
 
De fide haereticis servanda ex decreto Concilii Constantiensis (controversiae opus, genus quod detrectavit Rosweyde, anno 1610 Plantini praelio prolatum);
 
 
Martyrologium Adonis et Parvi Romani Martyrologii re- editio (anno 1613 Plantiniano praelio impressa);
 
XII.Tabularum Cardinali Baronio Isaaco Casavbono dicta retaliante Heribert Ros-weydo Vltraiectino (anno 1614 ex officina plantiniana datum);
 
 
Vitae Patrum seu De vita et verbis seniorum (anno 1615 editum, sed poscente Balthasare Moreto amico 'post 'veterum Patrum melotas denuo expumicatas' cum adlocutione nova Antverpiae anno 1628 editioni secundae dedit);
 
 
Vindiciae Kempensis adversus C. Cajetanum (ubi anno 1617 Imitationis Christi Thomae Kempensi attributionem defendit);
 
 
Eucherii Lugdunensis tractatus De contemptu mundi et De laude eremi (anno 1621 in lucem dediti).
 
 
Rosweyde anno 1626 Codicis Aurei Epternacensis exemplar apud Plantinum fieri curavit.