Quantum redactiones paginae "Calais et Zetes" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 2:
In [[mythologia Graeca]] Calais et Zetes erant filii gemelli [[Boreas|Boreae]] et [[Orithyia|Orithyiae]], filiae regis [[Athenae|Atheniensis]] [[Erechteus|Erechtei]]. Saepe Boreadae appellabantur. Alas in capite et in pedibus gerebant : ita velocissime per aerem volabant, ut venti. Secundum [[Ovidius|Ovidium]] pueri sine alis fuerunt : postquam vero barba eis crevit, tum alas velut aves in humeris habuerunt. Numquam recedebant a fratre ac semper una erant. Cum [[Argonautae|Argonautis]] in [[Colchis|Colchidem]] navigarunt ad vellus aureum repetendum.
 
Rem praeclaram in [[Thracia]] gesserunt apud regem [[Phineus|Phineum]], de qua re nobis diverse traditum est : altera traditio antiquior et mirabilior, altera ad veri similitudinem ac rationem redacta<ref>Fortasse ut argumentum fabulae theatralis fieret.</ref> :
*Cum ad [[Thracia]]e litus adpulerunt [[Argonautae]] regem Phineum ab [[Harpyiae|Harpyis]] vexatum invenerunt, quae cibum sive eripiebant ei sive polluebant. Boreadae miserum maritum sororis Cleopatrae supplicio liberaverunt, dum stricto gladio Harpyias usque ad insulas Strophadas persequuntur nec tamen eas necant quod promiserunt se non iam Phineum vexaturos. Praterea sive [[Iris]] sive [[Typhon]] eos monuit displicere deis mortem earum<ref>Sic [[Apollonius Rhodius]], [[Valerius Flaccus]], [[Hyginus]], [[Ovidius]].</ref>.
== Fontes. ==
*[[Apollodori bibliotheca]] I,9,21 et III,15,3. (Hi duo loci traditiones omnino diversas sequuntur).