Quantum redactiones paginae "Phineus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 6:
Duos filios e Cleopatra uxore, filia [[Boreas|Boreae]] et Atheniensis Orithyae, genuit : Plexippum ac Pandionem, quos postea excaecavit cum secunda uxor, Idaea, eos de vi accusavit. Haec a nonnullis auctoribus causa fuisse dicitur, cur Phineus postea et ipse a Borea irato excaecatus sit. Sed eum vaticinandi facultate [[Apollo]] donaverat : cum autem deorum arcana consilia studiosius mortalibus traderet, inter ipsa dicta a [[Iupiter|Iove]] irato excaecatus plerumque traditur. Alii contendunt eum longam vitam oculis suis praetulisse. [[Iupiter]] in eum [[Harpyae|Harpyas]] quoque immisit quae omnem cibum potumque ex ore eriperent atque taetro odore polluerent. Diu miserrimus sic egit; donec [[Argonautae]] ad litus Thraciae appulerunt. Tum fatis ipsis iubentibus alati filii [[Boreas|Boreae]], [[Zetes et Calais]], per aerem paventes Harpyas persecuti sunt atque Phineum aerumnis poenaque liberaverunt. Qui laetatus miris in modis [[Iason]]em et comites eius viam ad [[Colchis|Colchos]] gratus docuit ac futuros eventus praedixit.
[[Fasciculus:Calaïs et Zétès délivrent Phinée des Harpies.jpg|thumb|right|300px|Calais et Zetes Harpyas fugant. Imago a Bernardo Picart delineata ad [[Metamorphoses (Ovidius)|Metamorphoses Ovidianas]] illustrandas.]]
Longe aliter a [[Diodorus Siculus|Diodoro Siculo]]<ref>Sic etiam Bibliotheca Apollodori libro tertio (at non libro primo!).</ref> haec fabula narratur : nam postquam e nave exierunt, [[Argonautae]] in duos iuvenes catenatos et verberatos inciderunt, qui ab eis, velut a deis, auxilum orabant. Quos percontati Boreades Zetes et Calais, cum filios sororis suae Cleopatrae agnoverunt ac rescierunt crimine novercae sic male mulcatos esse, indignantes eos catenis et supplicio liberarunt, quamvis vetante rege Phineo. Quapropter ad proelium inter Argonautas et [[Thracia|Thraces]] ventum est, in quo proelio [[Hercules]]<ref>Secundum Apollonium Rhodium et Valerium Flaccum Hercules non iam cum Argonautis tum erat cum in regnum Phinei pervenerunt!</ref> cum multos alios hostes, tum regem Phineum occidit. Argonautae regnum liberis Cleopatrae tradiderunt atque ipsam e custodia dimiserunt.
 
Plures variationes apud auctores inveniuntur, praecipue recentiores. E qua fabula [[Sophocles]] argumentum duxisse videtur tragoediae hodie deperditae cui "''Phineus''" titulus.
 
== Fontes. ==