Quantum redactiones paginae "Verbum (generale)" differant

Content deleted Content added
m +Imago
Linea 1:
[[Fasciculus:Codex claromontanus latin.jpg|thumb|Locus sine spatia inter verba. Codex Claromontanus.]]
 
'''Verbum''' ([[Lingua Graeca antiqua|Graece]] {{Polytonic|λέξις}}) est minima orationis et scriptionis pars individua, quae proprium habet sensum.<ref>De sensu videlicet lexicali agitur. Exempli causa, ''lupus'' et ''lupi'' eundem habent sensum lexicalem, cum vi autem grammatica differant.</ref> In scriptione verbum a verbo spatio hodie distinguitur, in continua autem oratione verbum a verbo significatione dictionisque notis discernitur.
 
== De verbo definiendo ==
Notitia ''verbi'' adeo est involuta, ut definitione generali ad omnes linguas apta vix possit aperiri. Nec prodest ''verbum'' sine ulla oratione generali ad singulas linguas definire. Praestat igitur ''verbum'' ad certas proprietates exemplares definire, quas [[Typologia linguistica|typologicas]] appellare consuevit aetas recentior. Praesertim [[typologia morphologica]] notione ''verbi'' nititur. Itaque linguas possumus in [[Linguae analyticae|analyticas]], [[Linguae syntheticae|syntheticas]], [[Linguae polysytheticae|polysyntheticas]] dividere secundum gradum compactionis verborum.<ref>Sapir (1921).</ref>
 
Line 84 ⟶ 86:
Linguae polysyntheticae etiam eo conspiciuntur quod ratione nituntur, quae [[incorporatio]] lexicalis appellatur, vocabulo ''incorporation'' ab Anglica lingua mutuato.<ref>Baker (1988); Spencer (1991: 275-296).</ref> Qua ratione incorporandi, puta, obiectum syntacticum logicum (<small>TUNTU</small> 'tarandrus') velut in compage corporis verbi praedicati (<small>SSUR</small> 'venari') includitur ita ut '''''tuntussur''''' (quasi **''tarandrovenari''<ref>Quod compositum ab indole quidem Latina abhorret, at nihil obstat, quin [[Graece]] per incorporationem *{{Polytonic|ταρανδροθηρεύω}} 'tarandros venor' dicatur, siquidem {{Polytonic|μυοθηρεύω}} 'mures venor' habemus exemplum.</ref>) verbum compositum producatur.
 
== De verborum agnitione ==
Ecce sententia '''PATERNAVEMIMPETRAVIT''', quae scriptura continua exarata est. Quisquis Latinam bene didicit statim sententiam recte intellegit perspicitque illam ex tribus constructam esse verbis. Animo possumus concipere agnitionem gradatim hoc modo fieri:
 
Line 107 ⟶ 109:
'''PATER NAVEM IMPETRAVIT'''. (bingo!)
 
== Notae ==
<references />
 
==Bibliographia==