Quantum redactiones paginae "Phineus" differant

1 octetus amotus ,  11 years ago
Summarium vacuum
 
Duos filios e Cleopatra uxore, filia [[Boreas|Boreae]] et Atheniensis Orithyae, genuit : Plexippum ac Pandionem, quos postea excaecavit cum secunda uxor, Idaea, eos de vi accusavit. Haec a nonnullis auctoribus causa fuisse dicitur, cur Phineus postea et ipse a Borea irato excaecatus sit. Sed eum vaticinandi facultate [[Apollo]] donaverat : cum autem deorum arcana consilia studiosius mortalibus traderet, inter ipsa dicta a [[Iupiter|Iove]] irato excaecatus plerumque traditur. Alii contendunt eum longam vitam oculis suis praetulisse. [[Iupiter]] in eum [[Harpyae|Harpyas]] quoque immisit quae omnem cibum potumque ex ore eriperent atque taetro odore polluerent. Diu miserrimus sic egit; donec [[Argonautae]] ad litus Thraciae appulerunt. Tum fatis ipsis iubentibus alati filii [[Boreas|Boreae]], [[Zetes et Calais]], per aerem paventes Harpyas persecuti sunt atque Phineum aerumnis poenaque liberaverunt. Qui laetatus miris in modis [[Iason]]em et comites eius viam ad [[Colchis|Colchos]] gratus docuit ac futuros eventus praedixit.
[[Fasciculus:Calaïs et Zétès délivrent Phinée des Harpies.jpg|thumb|right|Calais et Zetes Harpyas fugant. Imago a Bernardo Picart delineata ad [[Metamorphoses (Ovidius)|Metamorphoses Ovidianas]] illustrandas.]]
 
Longe aliter a [[Diodorus Siculus|Diodoro Siculo]] haec fabula narratur : nam postquam e nave exierunt, [[Argonautae]] in duos iuvenes catenatos et verberatos inciderunt. Quos percontati Boreades Zetes et Calais, cum filios sororis suae Cleopatrae agnoverunt ac rescierunt crimine novercae sic male mulcatos esse, indignantes eos catenis et supplicio liberarunt, quamvis vetante rege Phineo. Quaproter ad proelium inter Argonautas et [[Thracie|Thraces]] perventum est, in quo proelio Hercules cum multos alios hostes, tum regem Phineum occidit. Argonautae regnum liberis Cleopatrae tradiderunt atque ipsam e custodia dimiserunt.
 
== Fontes. ==
[[Fasciculus:Calaïs et Zétès délivrent Phinée des Harpies.jpg|thumb|right|Calais et Zetes Harpyas fugant. Imago a Bernardo Picart delineata ad [[Metamorphoses (Ovidius)|Metamorphoses Ovidianas]] illustrandas.]]
*[[Apollodori bibliotheca]] I,9,21 et 3.15.3. (Hi duo loci traditiones omnino diversas sequuntur).
* [[Apollonius Rhodius]], libro secundo ''Argonauticon''