Quantum redactiones paginae "Laomedon" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
In mythologia Graeca Laomedon est filius regis [[Ilus|Ili]] et secundus rex [[Troia]]nus. Pater fuit [[Hesione]]s, [[Priamus|Priami]] et [[Tithonus|Tithoni]].
 
Novam urbem [[Troia]]m rex Laomedon ingentibus moenibus circumdedit, ab Apolline et Poseidone[[Poseidon]]e exstructis. Opere vero peracto mercedem promissam (sive aurum sive pecus eo anno natum) deis negavit. Itaque iratus [[Apollo]] pestem immanem in populos [[Phrygia]]e immisit, [[Poseidon]] autem aquas marinas in fertiles agros et monstrum virgines voraturum. Tum de variis pestibus rex oraculum consuluit. Responsum est, nisi filiam suam [[Hesione]]n in litore revinctam monstro marino rex obtulisset, vastationem regni non desituram. Forte tum Argonautae cum [[Hercules|Hercule]] ad litus Troianum appulerunt : cum [[heros]] [[Hercules|Alcides]] misellam puellam regiam ex pavore clamantem audiit, protinus arma cepit et cetum necavit. Filia liberata magna dona Herculi Laomedon pollicitus erat, scilicet par equorum levissimorum ac immortalium, quos ab ipso [[Zeus|Iove]] acceperat, tamquam pretium [[Ganymedes|Ganymedis]] rapti.
 
[[Categoria:Mythologia Graeca]]