Quantum redactiones paginae "Iosephus Schumpeter" differant

Content deleted Content added
m ~
m Aloysius?
Linea 8:
ubi obiit= Taconic, [[Connecticuta]], [[CFA]] }}
 
'''Iosephus Alois<!--Aloysius?--> Schumpeter''' ([[8 Februarii]] [[1883]] – [[8 Ianuarii]] [[1950]]) fuit [[Oeconomia|oeconomicus]] a prima origine [[Austria]]cus, deinde [[CFA|Americanus]], magnae auctoritatis inter [[oeconomica scientia|oeconomicae scientiae]] studiosos [[saeculum 20|vicesimi saeculi]] habitus. Etsi primi [[Oeconomica neoclassica|neoclassicorum]] agminis cursu paulum decesserit, impraesentiarum autem melius audit. Cum enim [[Capitalismus|capitalismum]] dixisset in [[Destructio creatrix|destructione creatrice]] consistere, iterum in disceptationibus oeconomicis politicisque interesse videtur.
 
==Vita==
Linea 74:
Hactenus Schumpeter Marxium secutus est. Ambo quidem mutationum contentionem profitentur indigenam capitalismo esse, sed Schumpeter dissimilem mechanismum posuit. Substituit enim pro [[Valor additicius|valore additicio]] (''Mehrwert'') a Marxio pronuntiato lucrum negotiale (''entrepreneurial profit''), quod primores negotiantes innovationibus cum aliis aemulantes sibi parant: Eam ipsam lucri contentionem esse fomitem capitalismi, et sane fomitem quam fortissimum, quod lucrum negotiale innovatione paratum, quippe quod temporarium sit, propter aemulationem sensim pereat; ex quo perpetuam oriri ad innovationes impulsionem. Patet huiuscemodi oeconomiam numquam aequilibrio stabilitum iri. Causas mutationum oeconomicarum in duo fere genera divisit. Mutationes oeconomicas dixit non solum in externis causis (sicut bellis, rebus novis, scientiarum progressu, populorum auctu, sortium accessionibus), sed etiam in indigenis causis constare, quae ad perpetuam aemulationem lucri contentione nutritam pertineant. Oeconomicae evolutionalis esse has imprimis causas cognoscere.
 
=== De negotiante, capitalista, credito ===
Marx nullam inter capitalistam et negotiantem distinctionem fecit, cum oeconomici neoclassici hac distinctione usi dicerent negotiantem eum esse, qui tria instrumenta productiva (solum, operariorum numerum, capitale) in unum consociaret, ut res vendibiles efficeret. Quae cum ita sint, capitalistae est sortem collocareconlocare, operarii operam suam negotianti vendere, soli possessoris solum ad usum praebere. Schumpeter hanc distinctionem quidem accepit sed negotiantem novo sensu determinavit: modo eum, qui innovationum potens sit, esse negotiantem.
 
Praeter negotiantem innovatorem Schumpeter etiam capitalistae graves dedit partes agendas. In capitalismo, et negotiatores et consumptores praeteritorum temporum desiderio non teneri, sed animos impatienter pro praesentia ad futura vertere. In hac intentione maximi momenti esse [[creditum]]. Capitalismi enim esse continuo futura prospectare et sponsionem cum posteritate facere periculosis inceptis credito sustentatis. Schumpeter imprimis duobus actoribus oeconomiam descripsit. Negotiantes innovatores quidem plus investigavit quam capitalistarum actiones. Nihilo minus putabat institutionem pecuniarum suppeditandarum esse veram capitalismi sedem. Negotiantes esse cerebrum, pecuniosos et locupletes cor esse capitalismi.