Quantum redactiones paginae "Iosephus Schumpeter" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 28:
Dum haec omnia agit, etiam libro vacavit scribendo. Qui liber 600 paginarum, ''Das Wesen und der Hauptinhalt der theoretischen Nationalökonomie'' ('Natura et summa theoretica oeconomiae politicae') inscriptus, anno 1908 editus admodum benigne receptus est ab oeconomicis [[CFA|Americanis]], Germanicis et [[Anglia|Anglicis]]. Walras autem librum parum adprobavit, quamquam Schumpeter ipse opus suum in manus magistri sui obtulerat. Hoc libro programmatico oeconomia neoclassica accurate describitur et terminatur. Libri proprietas et praesentia in eo constat, quod res ostendit neoclassicis notionibus usis inaccessas.
 
[[Fasciculus:Czernowitz in winter.jpg|thumb|left|upright=1.5|Urbs [[Czernovicum]], [[Bucovina]]e metropolis, hieme visa]]
Anno 1909 professor oeconomiae politicae apud [[Universitas Czernovicensis|Universitatem Czernovicensem]] nominatus est. Quo in munere alterum conscripsit librum, ''Die Theorie der wirtschaftlichen Entwicklung'' ('Theoria evolutionis oeconomicae') inscriptum, anno 1911 editum, quo suam exponit opinionem principalem de capitalismi evolutione novandis rebus sive "innovationibus" incitata: maximi momenti esse negotiatores novi generis mercaturae creatores. Eodem anno professor oeconomiae politicae nominatus est apud [[Universitas Graecensis|Universitatem Graecensem]].