Quantum redactiones paginae "Programma editorium" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 7:
Programmata editoria primitus in [[computatrum personale|computatris personalibus]] annis [[1970]] in [[officii sedes|officii sedibus]] adhibita sunt ut [[machina scriptoria|machinarum scriptoriarum]] functiones imitentur. Per haec programmata amanuenses errata facillime corrigere poterant omnino antequam litteras in charta physica imprimerent. Qua de causa etiam computatra personalia programmatis editoriis instructa magnam populo gratiam annis [[1980]] mox ceperunt extra officii sedes.
 
Prima editoria ad documenta elaboranda explicitas notas configurationem [[typographia|typographicam]] indicantes [[nota Markup|''Markup'']] adhibebant, et usque hodie notas ''Markup'' usurpantur editoria generum [[LaTex]] et [[wiki]]. Editoria autem sicut [[Microsoft Word]] [[GUI|graphicas usoris interfacies]] praebent, quae a scriptoribus notas ''Markup'' omnino occultantes [[vista quae vides habes|vistas generis ''quae vides habes'' (WYSIWYG)]] provident. Alia huius generis WYSIWYG editoria, quae nonnullo populo gratia hodie habentur, sunt [[AbiWord]], [[KWord]], [[LyX]] et [[OpenOffice.org Writer]]. Etiam editoria interretialia sicut [[Google Docs]] inveniuntur, quae genus novum interretiale definire putatur.
 
{{info-stipula}}