Quantum redactiones paginae "Deianira" differant

Content deleted Content added
m bot addit: sq:Deianira
Linea 5:
 
== Fabulae. ==
Formosissima virgo erat Deianira : itaque multi proci ad regiam Oenei spe matrimonii ducti ventitabant. Sed [[Hercules]] narratur, cum apud [[Inferi|inferos]] descendisset, in [[Meleager|Meleagri]] umbram incidisse, qui heroi suasit ut sororem duceret. Quod consilium secuto Herculi ceteri omnes cesserunt praeter [[Achelous|Acheloum]] flumen, qui turpe deo esse cedere mortali existimavit. Luctando tamen ab [[Hercules|Hercule]] victus est, qui cornu etiam eius abrupit, pomis a [[Nymphae|Nymphis]] postea repletum et Cornu Copiae dictum. Cum vero Hercules novam uxorem secum abduceret, ad Euenum flumen pervenerunt, tum hibernis imbribus tumidum. Ibi [[centaurus]] [[Nessus]] viatores trans flumen tergo portabat. Nihil metuens [[Hercules|Alcides]] Deianiram centauro tradit, dum ipse arcum et pharetram in alteram ripam mittit ac torrentem tranare incipit. Cum vero in ripa constitisset, uxorem auxilium implorantem audiit et Nessum fugientem ac miseram Deianiram rapientem procul vidit. Tum sagitta in sanguine [[Hydra (mythologia)|hydra]]e Lerneae tincta centaurum transfixit. Quod vulnus letale fuit : nam sanguis [[Hydra (mythologia)|hydrae]] potentissimum venenum erat. Tunc Nessus moriens hanc ultionem excogitavit : tunicam sanguine veneno mixto aspersam, ut munus, ei tradidit adfirmans irritamentum amoris ad maritum retinendum fore.
Aliquantum post tempus [[Hercules]] captus amore Iolae captivae dicebatur, quam domum misit. Metuens ne a paelice domo expelleretur Deianira centauri verborum meminit et, ut donum ,tunicam sanguine Nessi inlitam per Licham famulum ad maritum absentem misit. Qui postquam vestem induit, toto corpore comburi sibi videbatur. Dolores tolerare non potuit : itaque pyram in monte [[Oeta]] exstruxit, in qua iacuit, et iussit subdere ignes [[Polyctetes|Polycteten]]. Tum pars mortalis exarsit quidem sed pars melior inter deos ab ipso [[Zeus|Iove]] caelo recepta est. Deianira quae causa mortis marito invita fuerat, se ipsa occidit.