Quantum redactiones paginae "Isaacius Comnenus (dominus Cypri)" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{L}}
'''Isaacius Comnenus''', nomine nativo ''Isaacius Ducas'' ([[Graece]] {{Polytonic|Ἰσαάκιος Κομνηνός, Ἰσαάκιος Δούκας}}; natus inter annos fere 1155 et 1160; anno [[1195]] seu 1196 necatus) fuit nobilis [[Imperium Romanum Orientale|Byzantinus]] e familia Comnenorum qui se dominus insulae [[Cyprus|Cypri]] (et mox imperator) proclamavit. Fuit, filius, ut creditur, Irenae Comnenae ([[Isaacius Comnenus (Ioannis II filius)|Isaacii]] filiae) quem marito suo Camatero Ducae peperit. Anno [[1185]] se dominum insulae [[Cyprus|Cypri]] proclamavit; eodem anno, imperatore [[Andronicus I Comnenus|Andronico I]] interfecto, Isaacius sibi cognomen "Comnenus" affixit seque imperatorem esse praetendit.
 
Isaacius Comnenus in matrimonium duxit primum filiam (nomine hodie ignoto) [[Thoros II (dominus montium)|Thori II]] domini Armenorum uxorisque eius [[Isabella de Courtenay|Isabellae Edessanae]]. Uxor prima eo peperit filium, qui iuvenis mortuus est, et filiam nomine incerto, multis nuncupatione "[[Domnicella Cypri]]" praeclaram. Isaacius postea duxit uxorem alteram, origine incerto sed fortasse filiam [[Guillelmus I (rex Siciliae)|Guillelmi I]] regis [[Sicilia]]e.