Quantum redactiones paginae "Anscharius (archiepiscopus Hamburgensis-Bremensis)" differant

Content deleted Content added
vertex
 
mNo edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Erzbischof_Ansgar_01_KMJ.jpg|thumb|Archiepiscopus Anscharius<br />Statua in Ponte consolatoria (''Trostbrücke'') [[Hamburgum|Hamburgi]]]]
'''Anscharius Bremensis'''<ref>alia nomina Latina: Anscarius, Anskarius; alia Epitheta: Hamburgensis, episcopus, sanctus, cf.: [http://www.biblhertz.it/cgi-bin/gucha_de.pl Bibliotheca Hertziana]]</ref> (natus anno [[801]]<ref>Annus nativitatis incertus est, multi viri docti autem annum 801 veri similem ducunt. Thomasius Klapheck (Der heilige Ansgar und die karolingische Nordmission, Diss. phil. Oldenburgi 2008, ISBN 978-3-7752-6042-8, p. 39 s.) se comprobare posse putat Anscharium iam anno 796 vel paulo ante natum esse.</ref>, mortuus die 3 Februarii [[865]] [[Brema]]e) erat monachus [[Benedictini|Benedictinus]], [[archiepiscopus]] [[Hamburgum|Hamburgensis]] [[Brema|Bremensisque]] et [[episcopus]] [[missionarius]] pro [[Scandinavia]]. Maxima pars eorum, quae de Anschario novimus, e ''Vita Anskarii'' a successore eius [[Rimbertus]] scripta emanat.
 
== Vita ==
Linea 8:
 
Anscharius tota vita [[Visio|visionis]] memoria, quam viginti annos natus viderat, incitatus est, qua vocem audiverat ei coronam [[martyrium|martyrii]] praebens. Anno [[826]] primum quamvis frustra gregem [[Missionarius|missionariorum]] in [[Dania]]m duxit.
Anno [[829]] Anscharius a rege [[Suecia|Suecica]] [[Björn på Håga]]<ref>Vita Anscharii regem Oleph dicitvocat, qui autem non reperitur in serie regum Sueciae.</ref> [[Birca]]m, quae forum magni momenti erat, invitatus est, ubi 27 km ab [[Holmia]] in occidentem versus prima ecclesia [[Scandinavia]]e erecta est.
 
Anno [[831]] Anscharius ab imperatore [[Ludovicus (imperator)| Ludovico Pio]] revocatus archiepiscopus novi dioecesis Hamburgensis factus est, potestate alios episcopos pro Scandinavia nominandi addita.