Quantum redactiones paginae "Adolphus Bastian" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 1:
{{L1}}
[[Fasciculus:Adolf Bastian.jpg|thumb|160px|AdolfusAdolphus Bastian septuagenarius]]
 
'''AdolfusAdolphus Bastian''' ([[1826]]–[[1905]]) fuit iuridicus, [[biologia|biologus]] et [[medicina]]e doctor [[Germania|Germanicus]], homo multarum rerum doctrinis eruditus, qui expeditionibus scientificis aliisque operibus praesertim [[ethnologia]]e magnopere profuit. Strenuitate sua effecit, ut Museum Ethnologicum [[Berolinum|Berolini]] anno [[1886]] institueretur. Permulta conscripsit opera de ethnologia et [[Studia culturalia|psychologia comparativa]] disserentia, quae, etsi elocutionis claritate vix excellerent, suis temporibus plurimum valuerunt. Docuit omnes homines indole consociatos esse.
 
== Vita ==
'''AdolfusAdolphus Bastian''' [[Brema]]e natus est die [[26 Iunii]] [[1826]]. Proles mercatoriae familiae Bastian bona negotiandi disponendique indole praeditus in familiaritatem venit complurium hominum et facultates sibi paravit ad scientificas circum orbem terrarum expeditiones faciendas. Iuvenis accurate et exquisite eruditus est. Studia apud non minus quam quinque universitates navavit: [[Heidelberga]]e enim iuris prudentiae studuit, rebus autem biologicis primum [[Berolinum|Berolini]], deinde [[Iena]]e, denique [[Herbipolis|Herbipoli]]; postremo gradum medicinae doctoris anno [[1850]] assecutus est [[Praga]]e apud [[Universitas Carolina Pragensis|Universitatem Carolinam]].
 
His finitis studiis anno proximo munere medici suscepto navem conscendit in [[Australia]]m versus profecturam. Hoc facto seriem iniit expeditionum, quibus quinque fere et viginti annis paene omnes orbis terrarum partes habitabiles visitavit eo semper consilio, ut morum vitarumque notitiam augeret diversarum longinquarumque gentium.
Linea 61:
* [[Robertus Lowie|Lowie, Robert]]. [[1937]]. ''The History of Ethnological Theory.'' New York: Rinehart & Company.
* [[Edward B. Tylor|Tylor, Edward B.]] [[1905]]. Professor Adolf Bastian. ''Man'' 5:138–143.
 
 
[[Categoria:Ethnologi]]