Quantum redactiones paginae "Arrius Nurus" differant

Content deleted Content added
Roland2 (disputatio | conlationes)
Roland2 (disputatio | conlationes)
Linea 5:
Inter eos poetas qui saeculo vicesimo ausi sunt latine canere, praeter ingrata tempora et novam barbariem renascentem, Caius Arrius Nurus emicat ingenio maximo venaque poetica varia, multicolori et erudistissima.
 
C. Arrius Nurus, vulgo Harry C. Schnur, genere Iudaeus, civitate primum fuit [[Austria|Austriacus]], dein [[Germania|Germanus]] (ab anno [[1920]]), postremo [[America|Americanus]] (ab anno [[1952]]).
 
Post [[Bellum Orbis Terrarum II|Secundum Bellum Universale]] domicilium habuit Novi-Eboraci, Stamfordiae Connecticutensis, Tubingae et deinde ab anno 1973 in [[Helvetia]] in urbe Sangallensi.
 
Natus est Berolini die 24 mensis februarii anno 1907. Eius pater David (1882-1948) mercator tabaci erat oriundus ab urbe Baranovi Galiciae.