Quantum redactiones paginae "Cena regum Persarum" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{L}}
'''Cena regum Persarum''' seu '''Cena regia''', ita a scriptoribus Graecis et Romanis appellata ([[Graece]] {{Polytonic|τὸ βασιλέως δεῖπνον}}), fuit collectio et distributio diurnaria ciborum ad mensas regis aulaeque regalis [[Imperium Persarum|Persicae]] destinatorum; ibi enim cenabant quotidie quindecim fere milia hominum, pretio 400 [[talentum|talentorum]] argenteorum.<ref>[[Dinon Colophonius]], ''[[Persica (Dinon)|Persica]]'' 690 F 24 et [[Ctesias]], ''[[Persica (Ctesias)|Persica]]'' 688 F 39 {{apud [[Athenaeus|Athenaeum]], ''[[Deipnosophistae]]''Ath}} 146 c-d; cf. [[Herodotus]], ''[[Historiae (Herodotus)|Historiae]]'' 7.119</ref> Rex interdum amicis particularibus fercula misit, interdum ad mensam regiam invitavit.<ref>''[[Epitome Deipnosophistarum]]'' 48d-f; [[Thrasymachus Chalcedonius]], ''Prooemia''apud Athenaeum, ''Deipnosophistae'' 416a</ref> Systema cenae regiae a nonnullis auctoribus antiquis descripta erat, inter quos [[Ctesias|Ctesia]].<ref>Ctesias, ''Persica'' in ''[[Epitome Deipnosophistarum]]'' 67a citatus</ref> Tabula quantitatis ciborum per diem congessorum a [[Polyaenus|Polyaeno]] in libro cuius titulus est ''[[Strategemata (Polyaenus)|Strategemata]]'' etiam hodie servatur, cum qua comparare possumus res varias in [[Tabulae Persepolitanae|tabulis Persepolitanis]] denotatas.<ref>Polyaenus, ''Strategemata'' 4.3.32; cf. [[Tabulae Persepolitanae]] series J; de avibus cf. [[Cleomenes Naucratita]], "[[Epistularia Alexandri Magni|Epistula ad Alexandrum]]" {{apud Athenaeum, ''Deipnosophistae''Ath}} 784a-b</ref> Cenas ab urbibus [[Thracia]]e et [[Macedonia (regnum)|Macedonia]]e regi [[Xerxes I (rex Persarum)|Xerxi]] anno [[480 a.C.n.]] paratas breviter describit [[Herodotus]];<ref>Herodotus, ''Historiae'' 7.119; cf. [[Theopompus]], ''[[Historia Philippica]]'' 115 F 113 {{apud Athenaeum, ''Deipnosophistae''Ath}} 145a</ref> mensam regiam post expeditionem in [[Cadusii|Cadusios]] deficientem refert [[Plutarchus]].<ref>Plutarchus, ''[[Vita Artaxerxis]]'' 24.3</ref>
 
Scriptores enim Graecoromani luxuriam regis Persarum saepe vituperant; ei autem qui aulam Persicam profundius cognoverunt modestiam regis et continentiam corroborant.<ref>[[Heraclides Cumaeus]], ''[[Praeparationes (Heraclides)|Praeparationes]]'' {{apud Athenaeum, ''Deipnosophistae''Ath}} 145b-f</ref> Multi de inventione novorum ferculorum ad cenam regiam destinatorum loquuntur.<ref>[[Xenophon (scriptor)|Xenophon]], ''[[Cyropaedia]]'' 8.2.4-6, 8.8.16, ''[[Agesilaus (Xenophon)|Agesilaus]]'' 9.3; [[Clearchus Soleus]] apudfrr. Athenaeum50, ''Deipnosophistae''51 Wehrli {{apud Ath}} 529d, 539b</ref> Multitudinem coquorum, pistorum, pincernarum qui regi servabant [[Parmenio]] (regi Alexandro dux exercituum) refert.<ref>Parmenio, "[[Epistularia Alexandri Magni|Epistula ad Alexandrum]]" {{apud Athenaeum, ''Deipnosophistae''Ath}} 608a</ref> De [[oleum|oleis]] ad coquinam regiam paratis saepius legimus,<ref>Ctesias, ''Persica'' in ''Epitome Deipnosophistarum'' 67a citatus; {{Strabo}} 15.3.18; Plutarchus, ''[[Vita Artaxerxis]]'' 3.2</ref> de aqua "aurea" regibus reservata,<ref>[[Tibullus]], ''Carmina'' 4.1.140; [[Agathocles Cyzicenus]], ''De Cyzico'' {{apud Athenaeum, ''Deipnosophistae''Ath}} 515a; ''Epitome Deipnosophistarum'' 45b</ref> de [[Vinum Chalybonium|vino Chalybonio]] seu "de Helbon".<ref>[[Posidonius]] 87 F 68 apud ''Epitomen Deipnosophistarum'' 28d; [[Prophetia Ezechielis]] 27.18</ref>
 
== De cena satraparum et satellitum ==
Satrapae et duces exercituum Persici taliter (sed minori convivarum numero) cenaverunt:<ref>[[Theodorus Hierapolitanus]] {{apud Athenaeum, ''Deipnosophistae''Ath}} 413a-c</ref> ita [[Annarus]] [[Babylonia]]e satrapa,<ref>Ctesias, ''Persica'' apud Athenaeum, ''Deipnosophistae'' 530d</ref> ita [[Strato (rex Sidonis)|Strato]] rex [[Sidon]]is.<ref>Theopompus, ''Historia Philippica'' {{apud Athenaeum, ''Deipnosophistae''Ath}} 531a</ref> De [[Thys (rex Paphlago)|Thye]] [[Paphlagonia]]e satrapa seu rege [[Athenaeus]] sic memorat: "Theopompus in libro trigesimoquinto historiarum scribit Thyn Paphlagoniae regem in cena fercula omnia centum mensae apposuisse, a bobus auspicantem ..."<ref>Theopompus, ''Historia Philippica'' 115 F 179 {{apud Athenaeum, ''Deipnosophistae''Ath}} 144e (versio Latina [[Iacobus Dalechampius|Dalechampii]])</ref> De rege [[Tachos (rex Aegypti)|Tacho]] qui, ex [[Aegyptus|Aegypto]] apud Persas exsul, luxuriam Persarum imitare coepit, narrat [[Claudius Aelianus]].<ref>Aelianus, ''[[Varia historia]]'' 5.1</ref> De epulis [[Mardonius|Mardonii]], regi [[Darius I (rex Persarum)|Dario I]] ducis exercituum, refert [[Herodotus]] in ''[[Historiae (Herodotus)|Historiis]]''.<ref>Herodotus, ''Historiae'' 9.82</ref> Ita [[Alexander Magnus|Alexander]], imperii Persarum debellator, quotidie cum sexaginta seu septuaginta [[socii (Macedonia)|sociis]] cenavit, pretio 100 [[mina]]rum argentearum quotidiano;<ref>[[Ephippus Olynthius]], ''[[De morte Alexandri et Hephaestionis]]'' {{apud [[Athenaeus|Athenaeum]], ''[[Deipnosophistae]]''Ath}} 146 c-d</ref> eodem fere modo socii ipsi luxuriam satraparum imitabant, inter quos [[Harpalus]].,<ref>[[Diodorus Siculus]], ''[[Bibliotheca historica (Diodorus)|Bibliotheca historica]]'' 17.108.4</ref> [[Hagnon Teius]], [[Clitus]] candidus, [[Perdiccas]], [[Craterus]], [[Leonnatus]], [[Menelaus]].<ref>[[Phylarchus]] et [[Agatharchides Cnidius]] {{apud Ath}} 539b-540a</ref>
 
== Notae ==