Quantum redactiones paginae "Bdellium" differant

37 octeti additi ,  10 years ago
m
Summarium vacuum
m
''Bedolach'' in historia [[Biblia|Biblica]] [[Paradisus in Eden|paradisi in Eden]] e regione [[Hevila]] provenit, una cum [[aurum|auro]] et lapide ''[[soham]]''.<ref>[[Liber Genesis]] 2.12</ref> In narratione exodi ex [[Aegyptus|Aegypto]], [[manna]] quo vescebantur [[Israëlitae]] seminibus [[coriandrum|coriandri]] quod ad magnitudinem pertinet adsimilatur, lacrimis ''bedolach'' quod ad colorem.<ref>[[Liber Numeri]] 11.7</ref> Translatores qui saeculo III a.C.n. versionem [[Septuaginta]] confecerunt ''bedolach'' semel verbo "{{Polytonic|ἄνθραξ}}" verterunt, semel verbo "{{Polytonic|κρύσταλλον}}"; significationem enim veram huius nominis fortasse nesciebant. Eruditi posteriores rerum Biblicarum alii aliter interpretaverunt
 
Eodem fere aevo [[Theophrastus]], primus inter scriptores Graecos, bdellium breviter describit (sed sine nomine): "In regione ... cui [[Aria (regio Asiae)|Aria]]e nomen est, acantha est in qua lacrima gignitur et adspectu et odore [[myrrha (incensum)|myrrha]]e similis, quae defluit ubi sol illuxerit."<ref>Theophrastus, ''[[Historia plantarum]]'' 4.4.13 (versio [[Fridericus Wimmer|Wimmeri]])</ref> Auctor ''[[Periplus Maris Erythraei]]'' bdellam e portu [[Barbarice]] (ad ostium fluminis [[Indus|Indi]] iacente) transmissam refert.<ref>''Periplus Maris Erythraei'' 39</ref> [[Plinius senior|Plinius]] nomina varia enumerat pleniterque describit:
 
"Vicina est [[Bactria|Bactriana]], in qua bdellium laudatissimum. Arbor nigra, magnitudine oleae, folio roboris, fructu caprifici. ipsi natura quae [[cummi]]. Alii brochon appellant, alii malacham, alii maldacon, nigrum vero et in offas convolutum hadrobolon. Esse autem debet tralucidae simile [[cera]]e, odoratum et, cum frietur, pingue, gustu amarum citra acorem. In sacris vino perfusum odoratius. Nascitur et in [[Arabia]] [[India]]que et [[Media]] ac [[Babylon]]e. Aliqui peraticum vocant ex Media advectum. Fragilius hoc et crustosius amariusque, at Indicum umidius et cumminosum. Adulteratur [[amygdala]] nuce, cetera eius genera cortice et scordasti -- ita vocatur arbor aemulo cummi --, sed deprehenduntur, semel quod dixisse et in ceteros odores satis sit, odore, colore, pondere, gustu, igne. Bactrio nitor siccus multique candidi ungues, praeterea suum pondus, quo gravius esse aut levius non debeat. Pretium sincero in [[libra (pondus)|libra]]s [[denarius|denarii]] III."<ref>{{Pnh}} 12.35-36</ref>