Quantum redactiones paginae "Cena regum Persarum" differant

Content deleted Content added
temp
temp
Linea 1:
'''Cena regum Persarum''' seu '''Cena regia''', ita a scriptoribus Graecis et Romanis appellata ([[Graece]] {{Polytonic|τὸ βασιλέως δεῖπνον}}), fuit collectio et distributio diurnaria ciborum ad mensas regis aulaeque regalis [[Imperium Persarum|Persicae]] destinatorum; ibi enim cenabant quotidie quindecim fere milia hominum, pretio 400 [[talentum|talentorum]] argenteorum.<ref>[[Dinon Colophonius]], ''[[Persica (Dinon)|Persica]]'' 690 F 24 et [[Ctesias]], ''[[Persica (Ctesias)|Persica]]'' 688 F 39 apud [[Athenaeus|Athenaeum]], ''[[Deipnosophistae]]'' 146 c-d; cf. [[Herodotus]], ''[[Historiae (Herodotus)|Historiae]]'' 7.119</ref> Rex interdum amicis particularibus fercula misit, interdum ad mensam regiam invitavit.<ref>''[[Epitome Deipnosophistarum]]'' 48d-f</ref> Systema cenae regiae a nonnullis auctoribus antiquis descripta erat, inter quos [[Ctesias|Ctesia]].<ref>Ctesias, ''Persica'' in ''[[Epitome Deipnosophistarum]]'' 67a citatus</ref> Tabula quantitatis ciborum per diem congessorum a [[Polyaenus|Polyaeno]] in libro cuius titulus est ''[[Strategemata (Polyaenus)|Strategemata]]'' etiam hodie servatur, cum qua comparare possumus res varias in [[Tabulae Persepolitanae|tabulis Persepolitanis]] denotatas.<ref>Polyaenus, ''Strategemata'' 4.3.32; cf. [[Tabulae Persepolitanae]] series J; de avibus cf. [[Cleomenes Naucratita]], "[[Epistularia Alexandri Magni|Epistula ad Alexandrum]]" apud Athenaeum, ''Deipnosophistae'' 784a-b</ref> Cenas ab urbibus [[Thracia]]e et [[Macedonia (regnum)|Macedonia]]e regi [[Xerxes (rex Persarum)|Xerxi]] anno [[480 a.C.n.]] paratas breviter describit [[Herodotus]].<ref>Herodotus, ''Historiae'' 7.119; cf. [[Theopompus]], ''[[Historia Philippica]]'' 115 F 113 apud Athenaeum, ''Deipnosophistae'' 145a</ref>
 
Scriptores enim Graecoromani luxuriam regis Persarum saepe vituperant; qui autem aulam Persicam profundius cognoverunt modestiam regis et continentiam corroborant.<ref>[[Heraclides Cumaeus]], ''[[Praeparationes (Heraclides)|Praeparationes]]'' apud Athenaeum, ''Deipnosophistae'' 145b-f</ref> Multi de inventione novorum ferculorum ad cenam regiam destinatorum loquuntur.<ref>[[Xenophon (scriptor)|Xenophon]], ''[[Cyropaedia]]'' 8.2.4-6, 8.8.16, ''[[Agesilaus (Xenophon)|Agesilaus]]'' 9.3; [[Clearchus Soleus]] apud Athenaeum, ''Deipnosophistae'' 529d, 539b</ref> Multitudinem coquorum, pistorum, pincernarum qui regi servabant [[Parmenio]] (regi Alexandro dux exercituum) refert.<ref>Parmenio, "[[Epistularia Alexandri Magni|Epistula ad Alexandrum]]" apud Athenaeum, ''Deipnosophistae'' 608a</ref> De [[oleum|oleis]] ad coquinam regiam paratis saepius legimus<ref>Ctesias, ''Persica'' in ''[[Epitome Deipnosophistarum]]'' 67a citatus; {{Strabo}} 15.3.18; Plutarchus, ''[[Vita Artaxerxis]]'' 3.2</ref>
 
== De cena satraparum et satellitum ==