Quantum redactiones paginae "Templum Salomonicum" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 3:
[[Fasciculus:Isaac Newton's Temple of Solomon.jpg|thumb|Templum Salomonicum ab [[Isaacus Newtonus|Isaaco Newtono]] e descriptione Biblica depictum]]
== Descriptio constructionis Biblica ==
Descriptiones librorum Regum et Chronicorum sunt persimiles. Liber Regum sic narrat: "Domus autem, quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta [[cubitumcubitus (mensura)|cubitos]] in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta cubitos in altitudine. Et [[porticus]] erat ante templum viginti cubitorum longitudinis iuxta mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi. Fecitque in templo [[fenestra]]s cum marginibus et cancellis. Et aedificavit contra parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et [[Dabir]] et fecit latera in circuitu. Tabulatum, quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis; gradus enim posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non ingrederentur trabes in muros templi. Domus autem cum aedificaretur, lapidibus dedolatis atque perfectis aedificata est; et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo, cum aedificaretur. Ostium lateris inferioris in parte erat domus dextrae, et per [[cochlea (architectura)|cochlea]]m ascendebant in medium latus et a medio in tertium. Et aedificavit domum et consummavit eam; texit quoque domum laquearibus [[cedrus|cedrinis]]. Aedificavit ergo stratum contra omnem domum quinque cubitis altitudinis et iunxit domui lignis cedrinis ... Et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulis cedrinis; a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus et texit pavimentum domus tabulis abiegnis. Aedificavitque viginti cubitorum a posteriore parte templi tabulis cedrinis a pavimento usque ad superiora; et fecit ei intrinsecus Dabir, id est sancta sanctorum. Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum ante illud. Et cedrus in domo intrinsecus sculptas habebat [[colocynthis (architectura)|colocynthidas]] et calices apertos florum. Omnia cedrinis tabulis vestiebantur, nec omnino lapis apparere poterat in pariete ... Domum quoque operuit Salomon intrinsecus [[aurum|auro]] purissimo et posuit [[catena]]s aureas ante Dabir. Nihilque erat in templo, quod non auro tegeretur; sed et totum [[altare]] Dabir texit auro ... Et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis caelaturis; et fecit in eis [[cherub]]im et palmas et calices apertos florum intrinsecus et foras. Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus ... Fecitque eodem modo pro introitu templi [[postis|postes]] cum quattuor marginibus de lignis oleastri et duas valvas de lignis abiegnis; et utraque valva duplex erat et versatilis. Et scalpsit cherubim et palmas et calices apertos florum operuitque omnia laminis aureis. Et aedificavit [[atrium]] interius tribus ordinibus lapidum politorum et uno ordine lignorum cedri."<ref>[[Liber I Regum]] 6.1-10, 15-18, 21-22, 29-30, 33-36 (Versio Nova Vulgata); vide et [[Sancta sanctorum]]</ref>
 
== Notae ==