Quantum redactiones paginae "Alcestis" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 3:
[[imago:Alcestis-Catacomb.jpg|thumb|Alcestis astans ad [[Hercules|Herculem]] [[Cerberus|Cerberumque]] (imago picta IV° saeculo, quae est in catacumbis Romanis apud viam Latinam)]]
 
'''Alcestis''' seu '''Alceste''' ([[Graece]] {{Polytonic|Ἄλκηστις, Ἀλκέστη}}) fuit persona mythologica Graeca. [[Euripides]] poeta de Alceste fabula in [[Alcestis (Euripides)|tragoedia eiusdem nominis]] narrat.
 
Alcestis, virgo pulcherrima, [[Pelias|Pelia]] rege [[Iolcus|Iolci]] et [[Anaxibia]] nata est [[Admetus|Admeti]]que nupta. Simulac ad aetatem nubendi pervenit, pater eius poposcit, ut maritus futurus antequam sponsalia fecerunt leonem et aprem ad currum coniungere deberet. Admetus rex Pherarum [[Apollo]]ne adiutore opus difficile effecit. Admetus autem nuptias faciens oblitus est [[Diana]]e sacra facere et immolare, et itaque invenit in lecto suo acervum serpentium prodigium brevi necis. Sed iterum [[Apollo|Paean]] eum adiuvit et iram sororis suae mulsit vel placavit. Etiam contigit seu adeptus est, ut [[Parcae]], fatorum deae, ebriosae fierent, et eo modo certior factus est, quem ad modum Admetus tum, cum mori deberet, mortem devinci posset, nam, si aliquem reperiret, qui pro eo voluntarius decederet vita. At nemini persuadere potuit nisi Alcesti coniugi, quae sua sponte pro eo obire offerret. Quin etiam parentes ipsi Admeti, cum essent iam in senectute, se vitam suam pro puero dare negaverunt.