Quantum redactiones paginae "Lingua Maithili" differant

m
Summarium vacuum
m
'''Lingua Maithili'''<ref>{{Lassen}} app. pp. 19-20</ref> ({{IAST|Maithilī}}) ad [[Linguae Indicae|Linguas Indicas]] e divisione [[Linguae Indoiranicae|Indoiranica]] familiae [[Linguae Indoeuropaeae|Indoeuropaeae]] pertinet. In gregibus dialectorum [[lingua Hindi|Hindi]] aut [[lingua Bengalica|Bengalicarum]] olim numerata est, nunc potius linguarum [[lingua Bihari|Bihari]]. Est una inter 22 [[Index linguarum sollemnium Indiae|linguas schedulo enumeratas]] [[India]]e et lingua officialis civitatis Bihar. Ad partes septentrionales civitatis [[Bihar]] [[India]]e et in finibus adiacentibus [[Nepalia]]e adhibetur.
 
Nomen[[Georgius Grierson]], nominis ''Maithilī'' derivatumprimus est a primo inventore [[Georgius Grierson|Georgio Grierson]]inventor, ex appellatione regni antiqui vel potius mythici [[Mithila|Mithilā]] in eadem regione reperiendi derivavit. Populus huius regionis ante dua milia annorum lingua [[linguae Pracriticae|Pracritica]] [[lingua Magadhi|Magadhi]] usus est; postea recognoscitur lingua litteraria mediaevalis [[lingua Avahattha|Avahattha]], ex elementis [[lingua Apabhramsa|Apabhramsa]] et Maithili composita. Litterae Maithili a saeculo XIII seu XIV incipiunt; eo aevo compositum est opus lexicographicum bilingue ''[[Varnaratnakara|Varṇaratnākara]]'', auctore [[Jyotirisvara Thakura|Jyotirīśvara Ṭhākura]], qui et ludum scaenicum Sanscrite conscripsit. Olim [[scriptura Mithilaksar]] ad linguam Maithili scribendam adhibita est, interdum et [[scriptura Kaithi|Kaithi]]; hodie autem fere omnes [[scriptura Devanagari]] utuntur.
 
== Notae ==