Aperire sectionem principem
Monitorium echometri.

Echometrum,[1] sive Anglice sonar (acronymum dictionis sound navigation and ranging), est instrumentum ad detegendum rei cuiuspiam locum et abstantiam propagatione soni saepissime subaquanei. Ubi opus est fundum maris describere, situm navis fractae definire, navigia submarina prosequi, pisciumque agmina indagare, perutile est ad echometriam decurrere.

Signale soni pulsuosum ("ping") ex echometro emissum hydrophono, microphono subaquaneo, auditur. Frequentia echometri 5–50 kHz esse solet. Ex forma signalis etiam genus fundi conici potest.

NotaeRecensere

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006.

BibliographiaRecensere

  • Aretz, Gerhard. 2006. Sonar in Theorie und Praxis für Unterwasser-Anwendungen. Monasterii: Monsenstein und Vannerdat.
  • Ulrick, Robert J. 1975. Principles of Underwater Sound. Ed. 2a. Novi Eboraci: McGraw-Hill Book Company.