Somatopsyche
Somatopsyche ('anima corpora') est quaedam imago corporis, quae ex eo nascitur, quod signalia sensifera ex variis corporis partibus venientia in cortice cerebri coniunguntur.
Somatopsyche est terminus technicus, quo primus Carolus Wernicke, neurologus Germanus, usus est ad sui conscientiam corporis describendam.[1] Summam enim sensomotorii corticis cum sensuum organis convenientiam et coniunctionem posuit, censuitque signalia ex variis corporis partibus exeuntia qualitate inter se differre. Dixit etiam corticem, qui has "qualitates" inter se discernere posset, omnia signalia in unum contribuendo valere stabilem cuiusque membri imaginem construere in spatio: quorum signalium coniunctione et redintegratione fieri posse, ut ingens totius corporis imago exsisteret. Quae imago a Wernicke sui conscientia corporis sive somatopsyche appellata est. Itaque compositive sive bottom up fieri putabat sui notitiam corporis, quae igitur ex sensibili musculorum, intestinorum, articulorum aliorumque membrorum coniunctione nasceretur.[2]
Notae
recensere- ↑ Wernicke (1906: 229-230, 446), verum in hoc libro forma somatopsychisch usus est. Sed forma sematopsyche apud Paulum Schilder legitur; Schilder (1951: 36, 45, 50).
- ↑ Poeck & Orgass (1971); Corradi-Dell'Acqua & Rumiati (2007: 50).
Bibliographia
recensere- Corradi-Dell'Acqua, Corrado & Rumiati, Rino (2007). What the brain knows about the body. Evidence for dissociable representations. Brain development in learning environments. Embodied cognition and perceptual learning (ed. F. Santoianni & C. Sabatano), 50-64. Newcastle, UK: Cambridge Scholars Publishing.
- Gallagher, Shaun (2005). How the body shapes the mind. New York: Oxford University Press.
- Poeck, K., & Orgass, B. (1971). The concept of the body schema. A critical review and some experimental results. Cortex 7: 254-277.
- Preston, Catherine & Newport, Roger (2011). Evidence for dissociable representations for body image and body schema from a patient with visual neglect. Neurocase 17(#6): 473-479.
- Schilder, Paul (1951). Psychoanalytics, Man, and Society. Arranged by Lauretta Bender. New York: W.W.Morton & Co.
- Wernicke, Carl (1906). Grundriß der psychiatrie. Editio secunda. Leipzig: Thieme. [Editio prima 1894.]
Haec stipula ad psychologiam spectat. Amplifica, si potes! |