Societas Unitariana Americana

Societas Unitariana Americana (Anglice American Unitarian Association) fuit secta religiosa in Civitatibus Foederatis et Canada, a consociatis Unitarianorum congregationibus anno 1825 constituta. Quae anno 1961, cum Ecclesia Universalistica Americae confusa in unam est, nomine Societatis Unitarianae Universalistae.[1] Praesidium societatis Bostoniae guit.

Secundum Mortimer Rowe, qui secretarius (administrator principalis) Unitarianorum Britannicorum viginit annos meruit, Societas Unitariana Americana condita est ipso die quo Societas Unitariana Britannica et Externa condita est: "Fortunate fortuito, illis rerum cursualium tardarum, nullius telegraphiae transatlanticae, telephoni, vel radiophoniae temporibus, nostri consobrini Americani, singula rerum quae gerebantur omnino ignorantes, quamquam se ad finem similem moventes, Societatem Unitarianam Americanam subtiliter eodem die condiderunt, 26 Maii 1825."[2][3] Publica societatis ephemeris Christian Register ('Tabulae Christianae', 1821–1961) fuit.

NotaeRecensere

  1. Timeline of Significant Events in the Merger of the Unitarian and Universalist Churches during the 1900s, div.hds.harvard.edu (Andover-Harvard Theological Library, Harvard Divinity School).
  2. Anglice: "By a happy coincidence, in those days of slow posts, no transatlantic telegraph, telephone or wireless, our American cousins, in complete ignorance as to the details of what was afoot, though moving towards a similar goal, founded the American Unitarian Association on precisely the same day—May 26, 1825."
  3. Rowe 1959, capitulum 3.

BibliographiaRecensere