Societas Bollandistarum
Societas Bollandistarum, est societas Iesuitarum doctorum quae operatur in Belgica a saeculo sedecimo.
Historia
recensereSocietas Bollandistarum condita est a iesuitis Ioanne Bollando et Heriberto Rosweyde Belgis.
Propositum societatis, cuius socii usque ad annum 2000 tantummodo iesuitae erant, spectat ad vitas et cultum sanctorum indagandos, describendos, demonstrandos.
Anno 2007 Societas Bollandistarum, praeside Roberto Godding qui nunc est maximus et strenuus promotor, director et praeco Societatis, quartum centenum annum celebravit quo prima vice Fasti Sanctorum, liber iesuitae Heriberti Rosweyde in lucem apparuit.
Post cuius libri editionem Ioannes Bollandus ipse opus ab illo inchoatum perrexit. Ita anno 1643 duo primi tomi seriei cui titulus Acta Sanctorum praelo mandati sunt.
Id spectabant habebantque in votis ut omnes vitas sanctorum de quibus documenta scripta extent ederent secundum ordinem et successionem calendarii liturgici. Temporibus nostris collectio Actorum iam sexanginta volumina complent quod sunt 58.000 paginae!
Fama Bollandistarum
recensereIam a saeculo XVIImo, opus Bollandistarum magni aestimabatur propter iudicium criticum et verum quo scripta et fontes indagabantur. Ita, non timuerunt falsas et pseudepigraphicas historias detegere et origines commenticias exempli gratia Ordinis Carmelitarum, qui ab Helia Propheta, autumabant conditos esse, pro falso demonstrare. Quod contra eos hostilitas Carmelitarum acuit.
Primum, usque ad supressionem Ordinis Iesuitarum a Papa Clemente, Antverpiae Societas sedem habuit. Disparuit tunc per semisaeculum. Sed posteaquam regnum Belgicum creatum est, Societas Bollandistarum denuo condita est Bruxellis, qua in urbe semper sedem habet in Collegio Sancti Michaelis.
Societas edit periodicum cui nomen Acta Bollandiana, quod ab anno 1882 iam numerat 125 fasciculos simulatque collectionem libellorum: Subsidia Hagiographica et Tabularium Hagiographicum
Non solum bibliotheca Bollandiana ad res religionis pertinet, sed eius multiplices divitiae, manuscripti typographicique libri, tabulae graphiatae, omnibus historicis, sine ullo respectu opinionum religiosarum, aperiuntur.
Bibliographia
recensere- Hippolyte Delehaye, L'œuvre des Bollandistes à travers trois siècles (1615-1915), Bruxellis, Societas Bollandistarum, 1959.
- Robertus Godding, Bernard Joassart, Xavier Lequeux, François De Vriendt, Joseph van der Straeten, Bollandistes, saints et légendes. Quatre siècles de recherche hagiographique, Bruxellis, Societas Bollandistarum, 2007.
- Robertus Godding, Bernard Joassart, Xavier Lequeux, François De Vriendt, De Rosweyde aux Acta Sanctorum. La recherche hagiographique des Bollandistes à travers quatre siècles, Bruxellis, Societas Bollandistarum, 2009.