Aperire sectionem principem

Societas Avium Cohortalium et Ovorum Civitatum Foederatarum

Societas Avium Cohortalium et Ovorum Civitatum Foederatarum[1] (Anglice U.S. Poultry & Egg Association) est grex fabricationis et venditionis mercium Americanus in Tucker Georgiae situs, qui "suos sodales avium cohortalium et ovorum per investigationem, educationem, communicationes, et officia technica repraesentat."[2] Societas, anno 1947 fundata, est maxima et impigrissima orbis terrarum societas ad aves cohortales dicata, organizatio "omnium pinnarum" appellata. Inter sodales sunt suppeditatores broilers (pullorum ad tostum destinatorum), gallopavonum, anatum, ovorum, et animalium ad productum designatorum, etiam societates coniunctae.

Nexus in viginti sex civitatibus habet, cumque societatibus coniunctis per omnem orbem terrarum. Societas Expositionem Internationalem Avium Cohortalium edit.

Societas proposita de rebus ad fabricationem avium cohortalium et ovorum pertinentibus in publicum proponit, inter quas res controversae et tempestivae sicut cultus quasi officina, organismi genetice mutati, plumae positae inductae pro pullis parentibus, conatus ad ordinationem pertinentes, et influenza aviana.

NotaeRecensere

  1. Fons desideratus.
  2. Anglice: "represents its poultry and egg members through research, education, communications and technical services."

Nexus externiRecensere