Silvanus (praefectus praetorio)
Silvanus praefectus praetorio imperatoris Gallieni fuit. Anno 258, cum Saloninus, filius secundus Gallieni, Caesar factus et in Galliam contra Germanos defendandam missus est, Silvanus ei tutor datus est[1]. Anno 260, cum Postumus, praeses Germaniae Superioris Francos quosdam, qui incolas provinciae diripuerant, cepisset, iurgium de praeda barbarorum ortum est. Cum Postumus eam inter milites divisisset, Saloninus Caesar Silvanusque postulaverunt, ut res recuperatae dominis propriis restituerentur. Itaque Postumus purpuram ipse sumpsit et Coloniam Agrippinam, ubi ambo sedem habuerunt, obsidebat. Quamquam Saloninus nunc Augustus proclamatus est, eius milites incolaeque Coloniae portas aperuerunt atque Silvanum Soloninumque anno 260 exeunte Postumo tradiderunt, qui eos statim necare iussit[2].