Sigrida Kaag
Sigrida Kaag, vulgo plenius Sigrid A. M. Kaag (Risvici(nl) nata die 2 Novembris 1961) est legata et politica Nederlandiae.
Rebus Arabicis apud universitates Lugduno-Batavam et Cairensem Americanam, deinde rebus internationalibus apud collegium Sancti Antonii Oxoniense universitatemque Exoniensem necnon scholam nationalem administrationis Parisiensem et institutum Clingendael studuit. Iuxta ministerium rerum externarum Batavense, sed ab anno 1994 iuxta Nationes Unitas operam dedit, anno 2013 in Syriam, anno 2015 in Libanum delegata. A die 26 Octobris 2017 ministra ab evolutione et commercio internationali meret, primo ministro Marcus Rutte. Officium ministrae rerum externarum, quod Halbe Zijlstra die 13 Februarii 2018 renuntiaverat, Sigrida Kaag ad interim suscepit, successore Stephano Blok.
Bibliographia
recensere- "Holland’s new deputy foreign minister called Netanyahu a racist demagogue" in Times of Israel (20 Octobris 2017)
- Theo Koelé, "'In licht van de tragedie is dit bescheiden missie'" in De Volkskrant (13 Ianuarii 2014)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Sigridam Kaag spectant. |