Sigmundus Ehrmann
Sigmundus (Theod. Siegmund) Ehrmann (natus die 24 Ianuarii 1952 Meursiae) vir publicus Germanicus factionis SPD est.
Munus
recenserePostquam scholam finivit, Ehrmann ab anno 1968 tirocinium administrationis apud urbem Moers absolvit. Ad usque annum 2002 magister publicus apud urbem Meursiam operam dedit.
Cursus honorum
recensereEhrmann, qui ab anno 1970 sodalis factionis Socialis Democraticae est, anno 2002 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est atque ad hunc diem manet. Legatus praecipue rebus culturalibus operam dat. Annis 2004 - 2013 praeses suae factionis in urbe Meursia fuit. Tum valetudinis causa ab hoc magistratu se recessit[1].
Familia
recensereEhrmann uxorem duxit atque filiam habet.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Siegmundum Ehrmann spectant. |