Aperire sectionem principem

Sextus Quintilius Condianus (consul 180)

Sextus Quintilius Condianus (quando natus sit, nescimus; mortuus est anno 181 vel 182) senator Romanus secundo saeculo fuit. Pater eius Sextus Quintilius Valerius Maximus consul ordinarius anni 151 fuit. Ipse annis 177/178 ad usque 179 legatus Augusti pro praetore Pannoniae Inferioris erat. Anno 180 consul ordinarius factus est. Commodus imperator eum coniurationis accusatum supplicio affecit[1].

NotaeRecensere