Sergius Sargsjan
Sergius, vulgo Serž Sargsjan vel litteris Armeniacis Սերժ Սարգսյան (Stephanocertae in Carabachia Superiori natus die 30 Iunii 1954) est politicus Armeniae, ab anno 2008 praeses patriae, atque ludi scaccorum magister.
Patria: Unio Sovietica, Armenia
Familia
Coniunx: Rita Sargsyan
Sergius Sargsjan alumnus est universitatis Erevanensis et breviter miles unionis Sovieticae. Inter ductores fuit factionis communisticae Carabachiae Superioris, quae regio eo aevo fuit separata rei publicae Armenicae pars. Ibi inter annos fere 1988 et 1994 contra Atropatenam militavit, sed etiam legatus est ab anno 1990 apud consilium Armeniae omnis supremum. Conditor habetur hodierni Armenorum exercitus. Minister munitionis Armeniae fuit a die 21 Augusti 1993 ad 17 Maii 1995, primo ministro Hrant Bagratjan, rursusque a 20 Maii 2000 ad 26 Martii 2007, primo ministro Andronico Margarjan; cui statim succcedit, primus minister a 4 Aprilis 2007 ad 9 Aprilis 2008 merens. Insuper minister fuit pro rebus internis a 4 Novembris 1996 ad 11 Iunii 1999 sub tribus primis ministris.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Sergium Sargsjan spectant. |
Leo Ter-Petrosjan 1991 • Robertus Kočarjan 1998 • Sergius Sargsjan 2008 • Armenus Sargsjan 2018 • Vahagn Chačaturjan 2022 Opus geopoliticum • Duces civitatum Asiaticarum hodiernarum • Duces civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: Primi ministri Armeniae • Praefecti urbi Erevano | |