Sepulcretum Jirzankal (Xinjiang physicalis)
Sepulcretum Jirzankal
Sepulcretum
Jirzankal
Situs sepulcreti Jirzankal in Xinjiang

Sepulcretum Jirzankal seu Ji'erzankale est locus archaeologicus iuxta vicum Quman sub municipio Taxkorgan in provincia autonoma Xinjiang Sericae. Ibi in sepulturis octo, anno circiter 500 a.C.n. depositis, thuribula lignea decem anno 2013 effossa sunt, quae testamenta religionis Zoroastrianae esse archaeologi censebant.[1] E vestigiis chemicis folia Cannabis sativae in his thuribulis incensa recentius monstratum est.

  1. "2013 Forum on Chinese Frontier Archaeology held in Beijing" (16 Decembris 2013) in Chinese Archaeology

Bibliographia

recensere
 
Vicus Quman a viatore hodierno lucis ope pictus

Nexus interni

Nexus externi

recensere