Vide etiam paginam discretivam: Sempronia.

Sempronia fuit uxor D. Iunii Bruti qui consul anno 77 a.C.n. meruit et mater D. Bruti tyrannicidae. Annis 64 et 63 a.C.n. Catilinae coniurationem participavit. Fons principalis de rebus a Sempronia gestis est Sallustii opus de coniuratione:

Sed in iis erat Sempronia, quae multa saepe virilis audaciae facinora conmiserat. Haec mulier genere atque forma, praeterea viro liberis satis fortunata fuit; litteris Graecis et Latinis docta, psallere et saltare elegantius quam necesse est probae, multa alia quae instrumenta luxuriae sunt. Sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus parceret haud facile discerneres; libido sic adcensa ut saepius peteret viros quam peteretur. Sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum abiuraverat, caedis conscia fuerat: Luxuria atque inopia praeceps abierat. Verum ingenium eius haud absurdum: Posse versus facere, iocum movere, sermone uti vel modesto vel molli vel procaci; prorsus multae facetiae multusque lepos inerat.[1]