Seminarium Theologicum Baptisticum Meridioccidentale

B. H. Carroll. conditor.

Seminarium Theologicum Baptisticum Meridioccidentale est privatum et non lucrativum eruditionis altioris institutum Americanum cum Conventu Baptistico Meridiano consociatum et Arce Vorthensi Texiae situm, unum ex maximis mundi seminariis.[1] Accreditatur a Societate Scholarum Theologicarum in Civitatibus Foederatis et Canada[2] et Societate Meridiana Collegiorum et Scholarum ut gradus baccalaureatos, magistrales, et doctorales concedat.[3] Seminarium Fide et Nuntio Baptistico (2000) pro affirmatione confessionali utitur.[4]

Aedificium Memoriale B. H. Carroll, principale seminarii aedificium administrativum.

Seminarium conditum est anno 1908, B. H. Carroll conditore et praeside.[5] Ex theologica Universitatis Bayloranae parte ortum est, anno 1901 conditae. Ante 1905, Carroll partem professorum quinque in Seminarium Theologicum Bayloranum mutavit, quod sub aegide Universitatis Bayloranae iam mansit. Anno autem 1907, cum Samuel Palmer Brooks, praeses Universitatis Bayloranae, feriatus in Europa esset, Carroll, tum praeses Collegii Fiduciariorum Bayloranorum, fecit ut pars religionis ab universitate separetur et diploma ei ut institutum separatum donaretur.

PraesidesRecensere

Nomen Anni muneris
1 Benaiah Harvey Carroll 1908–1914
2 Lee Rutland Scarborough 1915–1942
3 E. D. Head 1942–1953
4 J. Howard Williams 1953–1958
5 Robertus E. Naylor 1958–1978
6 Russell H. Dilday 1978–1994
7 Kennethus S. Hemphill 1994–2003
8 L. Paige Patterson 2003–praesens

Alumni notabilesRecensere

Professores
Nomen Gloria Coniunctio cum seminario
Benajah Harvey Carroll pastor, theologus conditor et primus praeses
Gulielmus A. Dembski propositor designationis intellegentis professor of apologeticarum ex 2006[6]
E. Earle Ellis eruditus Novi Testamenti professor investigationis theologiae, emeritus
Gulielmus Roscoe Estep historicus Baptisticus et Anabaptisticus, professor professor historiae ecclesiasticae, emeritus
Iacobus Leo Garrett Jr. theologus professor theologiae distinctus emeritus
T. B. Maston ethicista Christianus professor ethicarum Christianarum
J. Franciscus Norris praedicator fundamentalisticus fiduciarius seminarii
Paige Patterson olim praeses Conventus Baptistici Meridiani praeses seminarii
Lee Rutland Scarborough professor, evangelista praeses secunsus seminarii
Terry Wilder Novi Testamenti eruditus professor Novi Testamenti
Alumni
Nomen Gloria Coniunctio cum seminario
Gary Chapman auctor Magister Eruditionis Religiosae (M.R.E.) et Ph.D.
David S. Dockery praeses Universitatis Internationalis Trinitatis Magister Divinitatis
Ludovicus Giglio pastor congressuum Passionis Magister Divinitatis[7]
J. D. Grey pastor Primae Ecclesiae Baptisticae Novae Aureliae, 1937-1972 gradus magistralis[8]
Georgius E. Hearn psychologus et professor in Collegio Ludivicianae gradus magistralis
Michael Huckabee Gubernator Arkansiae et candidatus Praesidis Civitatum Foederatarum anno 2008 studium graduatum, uno anno
Robertus Jeffress pastor Primae Ecclesiae Baptisticae Dallasiae Texiae Doctor Ministrationis
Gulielmus P. Keith Senator Civicus Ludovicianus (1980-1984) et defensor scientia creationis Discipulus inter 1950 et 1960
Iacobus Lankford C.F. Repraesentans (R-OK) Magister Divinitatis[9]
Lawrentius Lea televangelista Programmati doctorali interfuit[10]
Fridericus L. Lowery pastor of Primae Ecclesiae Baptisticae Urbis Bossier Ludovicianae;
televangelista, The First Word
Magister Theologiae[11]
Robertus L. Lynn Praeses Collegii Ludoviciani ab 1975 ad 1997 [12]
Ioannes Franciscus Mauldin Scriptor de rebus oeconomicis Magister Divinitatis
Baylus Beniaminus McKinney cantor, hymnodista discipulus seminarii[13]
Ervinus McManus pastor ducens Ecclesia Operis Tessellati Magister Divinitatis
Don Miller Republicanus legatus in Camera Repraesentantium Tennesiae M.R.E.[14]
Gulielmus Moyers diurnarius Magister Divinitatis
Ricardus Scarborough olim pastor, nunc praeses Vision America Magister Divinitatis[15]
Carolus Stanley pastor Primae Ecclesiae Baptisticae Atlantae Georgiae Magister Divinitatis
Ricardus Warren conditor et pastor senex Ecclesiae Saddleback Magister Divinitatis
Edvinus Barry Young conditor Ecclesiae Sodalitatis Magister Divinitatis

NotaeRecensere

  1. Secundum "About Us," publicum instituti situm, seminarium anno academico 2005-2006 discipulos 3567 in omnibus suis scholis et locis numeravit.
  2. Annus recentissimae salutationis pro aestimatione comprehensiva fuit 2001. Pro aliis salutationibus, vide "Fall 2011 Data - Southwestern Baptist Theological Seminary"; "Fall 2008 Data - Southwestern Baptist Theological Seminary";"Fall 2006 Data - Southwestern Baptist Theological Seminary" The Association of Theological Schools in the United States and Canada
  3. Southwestern Baptist Theological Seminary Official Catalog p. 11.
  4. Vide etiam Declarationem Meridioccidentalem de Integritate Academica et Theologica: "Southwestern Declaration on Academic and Theological Integrity," Southwestern Baptist Theological Seminary.
  5. Texas State Historical Commission, Southwestern Baptist Theological Seminary Historical Marker.
  6. Tomlin, Gregory; Thompson, Brent (2006). "Press release: SWBTS trustees elect new deans, faculty, and vice president;expands program in San Antonio". Southwestern Baptist Theological Seminary .
  7. "Louie Giglio Books and Ministry". Christ Notes. 2007 
  8. James Cole et Robert L. Lee, Saint J. D. (Waco Texiae: Word Publishers, 1969), pp. 159-163.
  9. "Campaign-2012: Candidates: Oklahoma: James Lankford: House". The Washington Times. 2012 
  10. Randall Herbert Balmer, Encyclopedia of Evangelicalism (Louisville: Westminster John Knox Press, 2002), 333, ISBN 0664224091.
  11. "LoweryFeatured Speaker for Oklahoma Baptist University Chapel Service, February 14, 2000". okbu.edu .
  12. "Dr. Lynn is slated by Lions," Minden Press-Herald, Minden Ludovicianae, 24 Septembris 24 1975, p. 1.
  13. "Stacy Whitlow, 'Wherever He Leads I'll Go,' B. B. McKinney reunion sings anew, 14 Augusti 2000". bpnews.net .
  14. House profile.
  15. Murray, Shailagh. "Filibuster Fray Lifts Profile of Minister: Scarborough Has Network and Allies", The Washington Post, 8 Maii 2005.

Nexus externiRecensere