Sedes administrationis (Sömmerda)

Domus administrativa (Theodisce: Amtshaus) aedificium affabre confectum medio in oppido Sömmerda in Circulo Sömmerda est; haud procul neque ab Ecclesia Sancti Bonifatii neque a casa natali Christiani Gotthilf Salzmann invenitur. Diu domus cum plurimis habitationibus in urbe putabatur.

Casa parochialis, Sömmerda

Duobis in tabulatis consistit opus craticium cum tegmento epihippio simili. Annis inter 1589 et 1591 constructum est et anno 1793 casa parochialis factum est. Usque annum 1902 circumcirca oeconomicae casae supereant, quae remota sunt: inde introitus ad viridarium urbanum multo facilior fit.

Restauratum est annis anno 1929 et annis 1990. Praeter usum ecclesiasticum inest Bibliotheca Apel quam demarchus Rudolphus Theodorus Apel anno 1792 urbanis dono donavit. Volumina praesertim de theologia, linguisticis, litteris, musica et historia narrant.

Nexus externiRecensere