Saxum conglomeratum[1] est saxum sedimentarium, tribus componentibus constans, quorum prima est glarea, secunda harena vel aleurites inter glareas cavitates explens, tertium ferrumen aliquod minerale, primam secundamque concrescens. Ferrumina saxorum conglomeratorum sunt carbonata vel marga vel ferri oxida. Saxum vulgo breccia dictum a conglomerato distinguendum est; pro glareis rotundiformibus multa fragmenta angulata et acria includit. Saxa conglomerata secundum compositionem dividuntur in multimixta, quorum composita varia sunt, et unimixta, eisdem elementis composita.

Saxum conglomeratum multimixtum Permicae originis (e Nova Cambria Australi)

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad saxum conglomerarum spectant.
  • Saxum conglomeratum (Encyclopaedia Geologica) (Russice)