Savea Sano Malifa
Savea Sano Malifa, alias Fata Sano Malifa, est poeta, mythistoriae scriptor, et actorum diurnorum scriptor, editor, et curator Samoanus.
Malifa Praemium Nuntii Liberi ab Societate Nuntii Insularum Pacificarum addictum pro iure populi Samoani nuntium libere accipere defenso abstulit. Anno 1998, Praemium "Astor" Societatis Preli Consortionis Populorum accepit, primus actorum diurnorum editor in Pacifico Australi qui hoc praemium abstulit.
Malifa, qui Tofilau Eti Alesanam primum Samoae ministrum et eius administrationem vehementer reprehendebat, ad extremum eum ut deversorium eius filiorum ante commorationem Eduardi Principis, Comitis Wessex, meliorem fiat pecuniis publicis usum esse falso praetendit; in causa incluta, Curia Suprema ipsum Tofilaui $WS 75 000 pro impensa curiale et $WS 50 000 obtrectationis causa exsolvere iussit.
Anno 1994, Tofilaú primo ministro, Malifae prelum, quod The Samoa Observer acta diurnum typis describebat, suspiciose deflagravit. Deinde, inter caedis Luagalaus Levaulae Kamus Ministri Operum Publicorum quaestionem, Leafa Vitale, Minister Rerum Feminarum et olim Minister Operum Publicorum, evulgatus est prelum flagratum ordinavisse. Ante conflagrationem, commentarius ab Malifa in actis diurnis prolatus Leafam fuisse participem in turpitudine de certo pecore vendito dixerat; quo facto, Leafa se Malifam familiamque necaturus esse minatus erat.
Maius opus litterarium
recensere- 1993. Alms for Oblivion. Mythistoria. Vantage Press. ISBN 0-533-10466-1.
Nexus externi
recensere- International Press Institute
- Pacific Media Watch
- Fiji Daily Post, 3 Novembris 1998
- http://www.pmw.c2o.org/docs/sep01sam.html
- Police Report of Interrogation of Eletise Leafa Vitale
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |