Sarabanda[1] (Hispanice zarabanda) est genus saltationis et musicae. In numeris 2/3 vel 3/4 componitur. A saltatione Hispanica populari alacriore originem ducit. Saeculo XVII et usque ad saeculum XVIII medium in diebus saltationis sollemnibus[2] recepta erat, quo tempore permultae sarabandae a Francisco Couperin aliisque compositoribus scriptae sunt.

Sarabandae thema et passus (e libro Kellom Tomlinson The Art of Dancing Explained, Londinii 1735)

NotaeRecensere

  1. F. Marini Merseni Harmonicorum libri, Lutetiae 1636 p. 156.
  2. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. бал.

Nexus externiRecensere