Sampson Strong, aliter Sampson Sterke sed saepius "Sampson pictor" in documentis appellatus, fuit pictor e Nederlandia oriundus qui Oxoniae in urbe post annum fere 1593 degit in vico nomine Saint Aldate's. Ibi iussu collegiorum nonnullorum tabulas conditorum et benefactorum confecit. Anno 1596 pro Collegio Novo effigies conditoris Gulielmi de Wykeham pinxit. Anno 1597 effigiem conditoris Collegii S. Ioannis confecit. Anno 1610 duas protomas Thomae Wolsei pinxit, quarum una in Aede Christi ostentatur, alia in Collegio Magdalenae. Mortuus est anno 1611.

Thomae White effigies a Sampsone anno 1597 picta (Collegium S. Ioannis apud Oxonienses)

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sampsonem Strong spectant.

Bibliographia

recensere